MICIO
Parata a nobis sunt, ut dixi, Sostrata,
Ubi vis. Quisnam a me pepulit tam graviter fores?
DEMEA
Hei mihi, quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?
790
O coelum, O terra, O maria Neptuni!
MICIO
Em tibi:
Rescivit omnem rem; id nunc clamat scilicet:
Paratae lites; succurrendum est.
DEMEA
Eccum adest
Communis corruptela nostrum liberum.
MICIO
Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi.
795
DEMEA
Repressi, redii: mitto maledicta omnia:
Rem ipsam putemus: dictum hoc inter nos fuit,
Ex te adeo est ortum, ne tu curares meum,
Neve ego tuum? responde.
MICIO
Factum est; non nego.
DEMEA
Cur nunc apud te potat? cur recipis meum?
800
Cur emis amicam Micio? Numqui minus
Mihi idem ius aequum est esse quod mecum est tibi?
Quando ego tuum non euro, ne cura meum.
MICIO
Non aequum dicis; non; nam vetus verbum hoc quidem est;
Communia esse amicorum inter se omnia.
805
DEMEA
Facete! nunc demum istaec nata oratio est.
MICIO
Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea.
Principio, si id te mordet, sumtum filii
Quem faciunt, quaeso facito haec tecum cogites:
Tu illos duos olim pro re tollebas tua,
810
Quod satis putabas tua bona ambobus fore,
Et me tum uxorem credidisti, scilicet,
Ducturum: eandem illam rationem antiquam obtine:
Conserva, quaere, parce: fac quam plurimum
Illis relinquas: gloriam tu istam obtine.
815
Mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.
De summa nihil decedet: quod hinc accesserit,
Id de lucro putato esse omne. Haec si voles
In animo vere cogitare, Demea,
Et mihi, et tibi, et illis demseris molestiam.
820
DEMEA
Mitto rem: consuetudinem ipsorum.
MICIO
Mane:
Scio: istuc ibam. Multa in homine, Demea,
Signa insunt ex quibus coniectura facile fit,
Duo quum idem faciunt, saepe ut possis dicere,
Hoc licet impune facere huic, illi non licet;
825
Non quod dissimilis res sit, sed quod is qui facit:
Quae ego illis inesse video, ut confidam fore
Ita ut volumus: video sapere, intelligere, in loco
Vereri, inter se amare: scires liberum
Ingenium atque animum; quovis illos tu die
830
Reducas. At enim metuas ne ab re sint tamen
Omissiores paullo. O noster Demea,
Ad omnia alia aetate sapimus rectius:
Solum unum hoc vitium senectus affert hominibus;
Attentiores sumus ad rem omnes quam sat est:
835
Quod illos sat aetas acuet.
DEMEA
Ne nimium modo
Bonae tuae istae nos rationes, Micio,
Et tuus iste animus aequus, subvertant.
MICIO
Tace:
Non fiet: mitte iam istaec: da te hodie mihi:
Exporge frontem.
840
DEMEA
Scilicet, ita tempus fert;
Faciendum est: caeterum rus eras cum filio
Cum primo lucu
ibo hinc.
MICIO
Immo de note censeo;
Hodie modo hilarum fac te.
DEMEA
Et istam psaltriam
Una illuc mecum hinc abstraham.
MICIO
Pugnaveris.
Eo pacto prorsum illic alligaris filium:
845
Modo facito ut illam serves.
DEMEA
Ego istuc videro:
Atque illi favillae plena, funi, ac pollinis,
Coquendo sit faxo, et molendo: praeter haec
Meridie ipso faciam ut stipulam colligat:
Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est.
850
MICIO
Placet:
Nunc mihi videre sapere; atque equidem filium
Tum etiam si nolit cogam ut cum illa una cubet.
DEMEA
Derides? fortunatus qui istoc animo sies.
Ego sentio—
MICIO
Ah, pergisne?
DEMEA
Iam iam desino.
MICIO
I ergo intro, et cui rei est ei rei hunc sumamus diem.
855
Adelphi. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.