SYRUS
Edepol, Syrisce, te curasti molliter,
Lauteque munus administrasti tuum.
765
Abi. Sed postquam intus sum omnium rerum satur,
Prodeambulare huc libitum est.
DEMEA
Illud sis vide
Exemplum disciplinae.
SYRUS
Ecce autem hic adest
Senex noster. Quid fit? quid tu es tristis?
DEMEA
Oh scelus.
SYRUS
Ohe, iam tu verba fundis hic, sapientia?
770
DEMEA
Tu si meus esses—
SYRUS
dis quidem esses, Demea,
Ac tuam rem constabilisses.
DEMEA
exemplum omnibus
Curarem ut esses.
SYRUS
Quamobrem? quid feci?
DEMEA
Rogas?
In ipsa turba, atque in peccato maximo,
Quod vix sedatum satis est, potasti scelus,
775
Quasi re bene gesta.
SYRUS
Sane nollem huc exitum.
Adelphi. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.