SYRUS
Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo; atque etiam
Bene dicat secum esse actum. Quid istuc, Sannio, est quod te audio
210
Nescio quid concertasse cum hero?
SANNIO
Nunquam vidi iniquius
Certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit:
Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus.
SYRUS
Tua culpa.
SANNIO
Quid agerem?
SYRUS
Adolescenti morem gestum oportuit.
SANNIO
Qui potui melius qui hodie usque os praebui?
215
SYRUS
Age, scis quid loquar?
Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum.
SANNIO
Hui!
SYRUS
Metuisti; si nunc de tuo iure concessisses paululum, atque
Adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime,
Ne non tibi istuc foeneraret?
SANNIO
Ego spem pretio non emo.
SYRUS
Nunquam rem facies: abi: nescis inescare homines, Sannio.
220
SANNIO
Credo istuc melius esse: verum ego nunquam adeo astutus fui
Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia.
SYRUS
Age; novi tuum animum; quasi iam usquam tibi sint viginti minae,
Dum huic obsequare. Praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum.
SANNIO
Hem!
SYRUS
Coëmisse hinc quae illuc veheres multa; navem conductam; hoc, scio,
225
Animus tibi pendet. Ubi illinc, spero, redieris tamen hoc ages.
SANNIO
Nusquam pedem. Perii hercle; hac illi spe hoc inceperunt.
SYRUS
Timet:
Inieci scrupulum homini.
SANNIO
O scelera! illud vide
Ut in ipso articulo oppressit. Emtae mulieres
Complures; et item hine alia quae porto Cyprum.
230
Nisi eo ad mercatum venio, damnum maximum est.
Nunc si hoc omitto actum agam; ubi illinc rediero
Nihil est; refrixerit res.
Nunc demum venis?
Cur passus? ubi eras? Ut sit satius perdere
Quam aut hic nunc manere tam diu, aut tum persequi.
235
SYRUS
Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes?
SANNIO
Hocine illo dignum est? hocine incipere Aeschinum?
Per oppressionem ut hanc mihi eripere postulet?
SYRUS
Labascit. Unum hoc habeo: vide si satis placet:
Potius quam venias in periculum, Sannio,
240
Servesne an perdas totum, dividuum face:
Minas decem conradet alicunde.
SANNIO
Hei mihi,
Etiam de sorte nunc venio in dubium miser?
Pudet nihil: omnes dentes labefecit mihi:
Praeterea colaphis tuber est totum caput.
245
Etiam insuper defrudat? nusquam abeo.
SYRUS
Ut lubet.
Numquid vis quin abeam?
SANNIO
Immo hercle hoc quaeso, Syre;
Ut ut haec sunt acta, potius quam lites sequar,
Meum mihi reddatur; saltem quanti emta est, Syre.
Scio te non usum antehac amicitia mea:
250
Memorem me dices esse et gratum.
SYRUS
Sedulo
Faciam: sed Ctesiphonem video: laetus est
De amica.
SANNIO
Quid quod te oro?
SYRUS
Paulisper mane.
Adelphi. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.