MICIO
Iubet frater? ubi is est? Tun iubes hoc, Demea?
925
DEMEA
Ego vero iubeo et in hac re et aliis omnibus
Quam maxime unam facere nos hanc familiam,
Colere, adiuvare, adiungere.
AESCHINUS
Ita quaeso, pater.
MICIO
Haud aliter censeo.
DEMEA
Immo hercle ita nobis decet.
Primum huius uxoris est mater.
930
MICIO
Quid postea?
DEMEA
Proba et modesta.
MICIO
Ita aiunt.
DEMEA
Natu grandior.
MICIO
Scio.
DEMEA
Parere iam diu haec per annos non potest;
Nec qui eam respiciat quisquam est: sola est.
MICIO
Quam hic rem agit?
DEMEA
Hanc te aequum est ducere; et te operam ut fiat dare.
MICIO
Me ducere autem?
935
DEMEA
Te.
MICIO
Me?
DEMEA
Te inquam.
MICIO
Ineptis.
DEMEA
Si tu sis homo,
Hic faciat.
AESCHINUS
Mi pater.
MICIO
Quid? tu autem huic, asine, auscultas?
DEMEA
Nihil agis:
Fieri aliter non potest.
MICIO
Deliras.
AESCHINUS
Sine te exorem, mi pater.
MICIO
Insanis: aufer.
DEMEA
Age da veniam filio.
MICIO
Satin sanus es? ego
Novus maritus anno demum quinto et sexagesimo
Fiam, atque anum decrepitam ducam? Idne estis auctores mihi?
940
AESCHINUS
Fac: promisi ego illis.
Mi
Promisti autem? de te largitor, puer.
DEMEA
Age; quid si quid te maius oret?
MICIO
Quasi non hoc sit maximum.
DEMEA
Da veniam.
AESCHINUS
Ne gravere.
DEMEA
Fac promitte.
MICIO
Non omittis?
AESCHINUS
Non, nisi te exorem.
MICIO
Vis est haec quidem.
DEMEA
Age prolixe, Micio.
MICIO
Etsi hoc mihi pravum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita mea
945
Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat.
AESCHINUS
Bene facis:
DEMEA
Merito te amo. Verum—
MICIO
Quid?
DEMEA
Ego dicam, hoc quum fit quod volo.
MICIO
Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus,
Affinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.
MICIO
Quid facere?
950
DEMEA
Agelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras:
Huic demus qui fruatur.
MICIO
Paulum id autem?
DEMEA
Si multum est, tamen
Faciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur.
Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio,
Bene et sapienter dixti dudum:
Vitium commune omnium est,
Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus. Hanc maculam nos decet
955
Effugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet
Micio.
MICIO
Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult.
AESCHINUS
Mi pater.
DEMEA
Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo.
MICIO
Gaudeo.
DEMEA
Suo sibi gladio hunc iugulo.
Adelphi. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.