PHIDIPPUS
Nihil apud me tibi
Defieri patiar quin quod opus sit benigne praebeatur.
Sed quum tu satura atque ebria eris, puer ut satur sit facito.
LACHES
Noster socer, video, venit: puero nutricem adduxit.
770
Phidippe, Bacchis deierat persancte.
PHIDIPPUS
Haecine ea est?
LACHES
Haec est.
PHIDIPPUS
Nec pol istae metuunt Deos; neque has respicere Deos opinor.
BACCHIS
Ancillas dedo: quolibet cruciatu per me exquire.
Haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor
Oportet; quod si perficio, non poenitet me famae,
775
Solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant.
LACHES
Phidippe, nostras mulieres suspectas fuisse falso
Nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur:
Nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,
Missam iram faciet: sin autem est ob eam rem iratus gnatus,
780
Quod peperit uxor clam, id leve est; cito ab eo haec ira abscedet.
Profecto in hac re nihil mali est quod sit discidio dignum.
PHIDIPPUS
Velim quidem hercle.
LACHES
Exquire: adest: quod satis sit faciet ipsa.
PHIDIPPUS
Quid mihi istaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti
De hac re animus meus ut sit, Laches? illis modo explete animum.
785
LACHES
Quaeso edepol, Bacchis, mihi quod es pollicita tute ut serves.
BACCHIS
Ob eam rem vis ergo intro eam?
LACHES
I atque exple animum iis, ut credant.
BACCHIS
Eo; etsi scio pol iis fore meum conspectum invisum hodie;
Nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregate est.
LACHES
At haec amicae erunt, ubi quamobrem adveneris resciscent.
790
PHIDIPPUS
At easdem amicas fore tibi promitto, rem ubi cognoverint.
Nam illas errore et te simul suspicione exsolves.
BACCHIS
Perii: pudet Philumenae. Sequimini me huc intro ambae.
LACHES
Quid est quod mihi malim quam quod huic intelligo evenire,
Ut gratiam neat sine suo dispendio, et mihi prosit?
795
Nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit,
Scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse,
Referetque gratiam ei, unaque nos sibi opera amicos iunget.
Hecyra. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.