ANTIPHO
Geta.
GETA
Hem.
ANTIPHO
Quid egisti?
GETA
Emunxi argento senes.
ANTIPHO
Satin est id?
GETA
Nescio hercle: tantum iussus sum.
ANTIPHO
Eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo?
GETA
Quid ergo narras?
685
ANTIPHO
Quid ego narrem? opera tua
Ad restim mihi quidem res rediit planissime.
Ut te quidem omnes Di, Deaeque, Superi, Inferi,
Malis exemplis perdant. Hem, si quid velis,
Huic mandes, qui te ad scopulum e tranquillo auferat.
Quid minus utibile fuit quam hoc ulcus tangere,
690
Aut nominare uxorem? iniecta est spes patri
Posse illam extrudi. Cedo nunc porro, Phormio
Dotem si accipiet, uxor ducenda est domum:
Quid fiet?
GETA
Non enim ducet.
ANTIPHO
Novi: caeterum,
Quum argentum repetent, nostra causa scilicet
695
In nervum potius ibit.
GETA
Nihil est, Antipho,
Quin male narrando possit depravarier.
Tu id quod boni est excerpis; dicis quod mali est.
Audi nunc contra iam: si argentum acceperit,
Ducenda est uxor, ut ais: concedo tibi.
700
Spatium quidem tandem apparandis nuptiis,
Vocandi, sacrificandi dabitur paululum.
Interea amici quod polliciti sunt dabunt:
Inde istis reddet.
ANTIPHO
Quamobrem? aut quid dicet?
GETA
Rogas?
Quot res postilla monstra evenerunt mihi!
705
Introiit in aedes ater alienus canis;
Anguis per impluvium decidit de tegulis;
Gallina cecinit; interdixit hariolus;
Haruspex vetuit ante brumam aliquid novi
Negoti incipere; quae causa est iustissima.
710
Haec fient.
ANTIPHO
Ut modo fiant.
GETA
Fient: me vide.
Pater exit: abi, die, esse argentum, Phaedriae.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.