DEMIPHO
Agedum, ut soles, Nausistrata, fac illa ut placetur nobis;
Ut sua voluntate id quod est faciendum faciat.
785
NAUSISTRATA
Faciam.
DEMIPHO
Pariter nunc opera me adiuvas ac re dudum opitulata es.
NAUSISTRATA
Factum volo; at pol minus queo viri culpa quam me dignum est.
DEMIPHO
Quid autem?
NAUSISTRATA
Quia pol mei patris bene parta indiligenter
Tutatur; nam ex his praediis talenta argenti bina
Statim capiebat. Vir viro quid praestat!
790
DEMIPHO
Binan quaeso?
NAUSISTRATA
Ac rebus vilioribus multo, tamen talenta bina.
DEMIPHO
Hui.
NAUSISTRATA
Quid haec videntur?
DEMIPHO
Scilicet.
NAUSISTRATA
Virmn me natum vellem:
Ego ostenderem—
DEMIPHO
Certo scio.
NAUSISTRATA
quo pacto—
DEMIPHO
Parce, sodes,
Ut possis cum illa; ne te adolescens mulier defatiget.
NAUSISTRATA
Faciam ut iubes: sed meum virum abs te exire video.
795
CHREMES
Hem, Demipho,
Iam illi datum est argentum?
DEMIPHO
Curavi ilico.
CHREMES
Nollem datum.
Hei, video uxorem, paene plus quam sat erat.
DEMIPHO
Cur nolles, Chreme?
CHREMES
Iam recte.
DEMIPHO
Quid tu? ecquid locutus cum ista es quamobrem hanc ducimus?
CHREMES
Transegi.
DEMIPHO
Quid ait tandem?
CHREMES
Abduci non potest.
DEMIPHO
Qui non potest?
CHREMES
Quia uterque utrique est cordi.
800
DEMIPHO
Quid istuc nostra?
CHREMES
Magni: praeter haec,
Cognatam comperi esse nobis.
DEMIPHO
Quid? deliras?
CHREMES
Sic erit.
Non temere dico: redii mecum in memoriam.
DEMIPHO
Satin sanus es?
NAUSISTRATA
Au, obsecro, cave ne in cognatam pecces.
DEMIPHO
Non est.
CHREMES
Ne nega.
Patris nomen aliud dictum est: hoc tu errasti.
DEMIPHO
Non norat patrem?
CHREMES
Norat.
805
DEMIPHO
Cur aliud dixit?
CHREMES
Nunquamne hodie concedes mihi,
Neque intelliges?
DEMIPHO
Si tu nihil narras—
CHREMES
Pergis?
NAUSISTRATA
Miror quid hoc siet.
DEMIPHO
Equidem hercle nescio.
CHREMES
Vin scire? At ita me servet Iupiter
Ut propior illi quam ego sum ac tu nemo est.
DEMIPHO
Di vestram fidem!
Eamus ad ipsam: una omnes nos aut scire aut nescire hoc volo.
CHREMES
Ah.
DEMIPHO
Quid est?
810
CHREMES
Itan parvam mihi fidem esse apud te?
DEMIPHO
Vin me credere?
Vin satis quaesitum mihi istuc esse? Age, fiat: quid? illa filia
Amici nostri quid futurum est?
CHREMES
Recte.
DEMIPHO
Hanc igitur mittimus?
CHREMES
Quidni?
DEMIPHO
Illa maneat?
CHREMES
Sic.
DEMIPHO
Ire igitur tibi licet, Nausistrata.
NAUSISTRATA
Sic pol commodius esse in omnes arbitror quam ut coeperas,
Mancre hanc; nam perliberalis visa est quum vidi mihi.
815
DEMIPHO
Quid istuc negoti est?
CHREMES
Iamne operuit ostium?
DEMIPHO
Iam.
CHREMES
O Iupiter,
Di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum tuo tilio.
DEMIPHO
Hem,
Quo pacto id potuit?
CHREMES
Non satis tutus est ad narrandum hic locus.
DEMIPHO
At tu abi intro.
CHREMES
Heus, ne filii quidem nostri hoc resciscant volo.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.