DEMIPHO
Quietus esto, inquam: ego curabo ne quid verborum duit.
Hoc temere nunquam amittam ego a me quin mihi testes adhibeam:
Cui dem, et quamobrem dem, commemorabo.
715
GETA
Ut cautus est, ubi nihil opus est!
CHREMES
Atqui ita opus facto est; at matura, dum libido eadem haec manet;
Nam, si altera illaec magis instabit, forsitan nos reiciat.
GETA
Rem ipsam putasti.
DEMIPHO
Duc me ad eum ergo.
GETA
Non moror.
CHREMES
Ubi hoc egeris,
Transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc prius quam hinc abeat:
Dicat nos dare eam Phormioni nuptum, ne succenseat;
720
Et magis esse illum idoneum, qui ipsi sit familiarior;
Nos nostro officio nihil digresses esse; quantum is voluerit
Datum esse dotis.
DEMIPHO
Quid tua, malum, id refert?
CHREMES
Magni, Demipho.
DEMIPHO
Non satis est tuum te officium facere, si non id fama approbat.
CHREMES
Volo ipsius quoque voluntate hoc fieri, ne se eiectam praedicet.
725
DEMIPHO
Idem ego istuc facere possum.
CHREMES
Mulier mulieri magis congruit.
DEMIPHO
Rogabo.
CHREMES
Ubi illas ego nunc reperire possim cogito.
Phormio. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.