THAIS
Pergin scelesta mecum perplexe loqui?
Scio; nescio; abiit; audivi; ego non affui.
Non tu istuc mihi dictura aperte es quicquid est?
Virgo conscissa veste lacrimans obticet.
Eunuchus abiit; quamobrem? quid factum est? taces?
820
PYTHIAS
Quid tibi ego dicam misera? Illum eunuchum negant
Fuisse.
THAIS
Quis fuit igitur?
PYTHIAS
Iste Chaerea.
THAIS
Qui Chaerea?
PYTHIAS
Iste ephebus, frater Phaedriae.
THAIS
Quid ais venefica?
PYTHIAS
Atqui certo comperi.
THAIS
Quid is obsecro ad nos? quamobrem adductus est?
825
PYTHIAS
Nescio;
Nisi amasse credo Pamphilam.
THAIS
Hem, misera occidi;
Infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.
Num id lacrimat virgo?
PYTHIAS
Id opinor.
THAIS
Quid ais sacrilega?
Istucine interminata sum hinc abiens tibi?
PYTHIAS
Quid facerem? ita ut tu iusti soli credita est.
830
THAIS
Scelesta lupo ovem commisisti. Dispudet
Sic mihi data esse verba. Quid illic hominis est?
PYTHIAS
Hera mea tace; tace obsecro; salvae sumus:
Habemus hominem ipsum.
THAIS
Ubi is est?
PYTHIAS
Hem ad sinistram:
Viden?
835
THAIS
Video.
PYTHIAS
Comprehendi iube quantum potest.
THAIS
Quid illo faciemus stulta?
PYTHIAS
Quid facias rogas?
Vide amabo si non, qutun adspicias, os impudens
Videtur: non est? tum quae eius confidentia est!
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.