THAIS
Audire vocem visa sum modo militis.
Atque eccum. Salve mi Thraso.
THRASO
O Thais mea,
Meum suavium, quid agitur? ecquid nos amas
455
De fidicina istac?
PARMENO
Quam venuste! quod dedit
Principium adveniens.
THAIS
Plurimum merito tuo.
GNATHO
Eamus ergo ad coenam: quid stas?
PARMENO
Hem alterum:
Abdomini hunc natum dicas.
THRASO
Ubi vis, non moror.
PARMENO
Adibo, atque adsimulabo quasi nunc exeam.
460
Ituran Thais quopiam es?
THAIS
Ehem! Parmeno,
Bene fecisti: hodie itura.
PARMENO
Quo?
THAIS
Quid? hunc non vides?
PARMENO
Video et me taedet: ubi vis dona adsunt tibi
A Phaedria.
THRASO
Quid stamus? cur non imus hinc?
PARMENO
Quaeso hercle ut liceat, pace quod fiat tua,
465
Dare huic quae volumus, convenire et colloqui.
THRASO
Perpulchra credo dona haud nostris similia.
PARMENO
Res indicabit. Heus, iubete istos foras
Exire quos iussi ocius: procede tu huc.
Ex Aethiopia est usque haec.
470
THRASO
Hic sunt tres minae.
GNATHO
Vix.
PARMENO
Ubi tu es Dore? accede huc. Hem eunuchum tibi,
Quam liberali facie, quam aetate integra!
THAIS
Ita me Di ament honestus est.
PARMENO
Quid tu ais, Gnatho?
Numquid habes quod contemnas? quid tu autem Thraso?
Tacent; satis laudant. Fac periclum in literis,
475
Fac in palaestra, in musicis: quae liberum
Scire aequum est adolescentem solertem dabo.
THRASO
Ego illum eunuchum, si opus siet, vel sobrius.
PARMENO
Atque haec qui misit non sibi soli postulat
Te vivere, et sua causa excludi caeteros;
480
Neque pugnas narrat; neque cicatrices suas
Ostentat; neque tibi obstat, quod quidam facit:
Verum ubi molestum non erit, ubi tu voles,
Ubi tempus tibi erit, sat habet si tun recipitur.
THRASO
Apparet servum hunc esse domini pauperis
485
Miserique.
GNATHO
Nam hercle nemo posset, sat scio,
Qui haberet qui pararet alium, hunc perpeti.
PARMENO
Tace tu, quem ego esse infra infimos omnes puto
Homines; nam qui huic animum assentari induxeris,
E flamma petere te cibum posse arbitror.
490
THRASO
Iamne imus?
THAIS
Hos prius introducam, et quae volo
Simul imperabo: post continuo exeo.
THRASO
Ego hine abeo; tu istam opperire.
PARMENO
Haud convenit
Una cum amica ire imperatorer in via.
THRASO
Quid tibi ego multa dicam? domini similis es.
495
GNATHO
Ha, ha, he.
THRASO
Quid rides?
GNATHO
Istuc quod dixti modo;
Et illud de Rhodio dictum cum in mentem venit:
Sed Thais exit.
THRASO
Abi prae, curre, ut sint domi
Parata.
GNATHO
Fiat.
THAIS
Diligenter Pythias
Fac cures, si Chremes huc forte advenerit,
500
Ut ores primum ut maneat: si id non commodum est,
Ut redeat: si id non poterit, ad me adducito.
PYTHIAS
Ita faciam.
THAIS
Quid? quid aliud volui dicere?
Ehem, curate istam diligenter virginem.
Domi adsitis facite.
505
THRASO
Eamus.
THAIS
Vos me sequimini.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.