THAIS
Miseram me! vereor ne illud gravius Phaedria
Tulerit, neve aliorsum atque ego feci acceperit,
Quod heri intromissus non est.
PHAEDRIA
Totus Parmeno
Tremo horreoque postquam aspexi hanc.
PARMENO
Bono animo es:
Accede ad ignem hunc; iam calesces plus satis.
85
THAIS
Quis hic loquitur? ehem, tune hic eras, mi Phaedria?
Quid hic stabas? cur non recta introibas?
PARMENO
Caeterum
De exclusione verbum nullum.
THAIS
Quid taces?
PHAEDRIA
Sane quia vero hae mihi patent semper fores,
Aut quia sum apud te primus.
90
THAIS
Missa istaec face.
PHAEDRIA
Quid missa? o Thais, Thais, utinam esset mihi
Pars aequa amoris tecum, ac pariter fieret,
Ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet,
Aut ego istuc abs te factum nihili penderem.
THAIS
Ne crucia te, obsecro, anime mi, mi Phaedria.
95
Non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam
Eo feci: sed ita erat res; faciundum fuit.
PARMENO
Credo ut fit misera prae amore exclusti hunc foras.
THAIS
Sicine ais Parmeno? age: sed huc qua gratia
Te arcessi iussi ausculta.
100
PHAEDRIA
Fiat.
THAIS
Dic mihi
Hoc primum, potin est hic tacere?
PARMENO
Egone? optime.
Verum heus tu, hac lege tibi meam astringo fidem:
Quae vera audivi taceo et contineo optime;
Sin falsum aut vanum aut fictum est, continuo palam est;
Plenus rimaraum sum; hac atque illac perfluo.
105
Proin tu, taceri si vis, vera dicito.
THAIS
Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.
PARMENO
Potest taceri hoc.
THAIS
Ibi tum matri parvulam
Puellam dono quidam mercator dedit
Ex Attica hine abreptam.
110
PHAEDRIA
Civemne?
THAIS
Arbitror:
Certum non scimus: matris nomen et patris
Dicebat ipsa: patriam et signa caetera
Neque scibat, neque per aetatem etiam potuerat.
Mercator hoc addebat, e praedonibus
Unde emerat se audisse abreptam e Sunio.
115
Mater ubi accepit, coepit studiose omnia
Docere, educare ita uti si esset filia.
Sororem plerique esse credebant meam.
Ego cum illo quicum tum uno rem habebam hospite
Abii huc; qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.
120
PARMENO
Utrumque hoc falsum est: effluet.
THAIS
Qui istuc?
PARMENO
Quia
Neque tu uno eras contenta, neque solus dedit;
Nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.
THAIS
Ita est: sed sine me pervenire quo volo.
Interea miles qui me amare occeperat
125
In Cariam est profectus: te interea loci
Cognovi: tute scis postilla quam intumum
Habeam te, et mea consilia ut tibi credam omnia.
PHAEDRIA
Ne hoc quidem tacebit Parmeno.
THAIS
Oh, dubiumne id est?
Hoc agite amabo. Mater mea illic mortua est
130
Nuper. Eius frater aliquantum ad rem est avidior.
Is hanc ubi forma videt honesta virginem,
Et fidibus scire, pretium sperans ilico
Producit, vendit. Forte fortuna affuit
Hic meus amicus: emit eam dono mihi,
135
Imprudens harum rerum ignarusque omnium.
Is venit: postquam sensit me tecum quoque
Rem habere, fingit causas ne det sedulo.
Ait, si fidem habeat se iri praepositum tibi
Apud me, ac non id metuat, ne ubi acceperim
140
Sese relinquam, velle se illam mihi dare;
Verum id vereri: sed, ego quantum suspicor,
Ad virginem animum adiecit.
PHAEDRIA
Etiamne amplius?
THAIS
Nihil; nam quaesivi. Nunc ego eam, mi Phaedria,
Multae sunt causae quamobrem cupiam abducere:
145
Primum quod soror est dicta; praeterea ut suis
Restituam ac reddam: sola sum: habeo hic neminem
Neque amicum, neque cognatum; quamobrem, Phaedria,
Cupio aliquos parare amicos beneficio meo.
Id amabo adiuta me, quo id fiat facilius.
150
Sine illum priores partes hosce aliquot dies
Apud me habere. Nihil respondes?
PHAEDRIA
Pessima,
Egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?
PARMENO
Eu noster! laudo: tandem perdoluit: vir es.
PHAEDRIA
At ego nescibam quorsum tu ires:
Parvula
155
Hinc est abrepta; eduxit mater pro sua:
Soror est dicta: cupio abducere, ut reddam suis.
Nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique;
Ego excludor; ille recipitur: qua gratia?
Nisi illum plus amas quam me, et istam nunc times
160
Quae advecta est, ne illum talem praeripiat tibi.
THAIS
Ego id timeo?
PHAEDRIA
Quid te ergo aliud sollicitat? cedo.
Num solus ille dona dat? nuncubi meam
Benignitatem sensisti in te claudier?
Nonne ubi mihi dixti cupere te ex Aethiopia
165
Ancillulam relictis rebus omnibus
Quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,
Quia solae utuntur his reginae; repperi.
Heri minas viginti pro ambobus dedi:
Tamen contemptus abs te haec habui in memoria:
170
Ob haec facta abs te spernor.
THAIS
Quid istic Phaedria?
Quanquam illam cupio abducere, atque hac re arbitror
Id fieri posse maxime, verumtamen,
Potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.
PHAEDRIA
Utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres,
175
Potius quam te inimicum habeam. Si istuc crederem
Sincere dici quidvis possem perpeti.
PARMENO
Labascit victus uno verbo quam cito!
THAIS
Ego non ex animo misera dico? quam ioco
Rem voluisti a me tandem quin perfeceris?
180
Ego impetrare nequeo hoc abs te, biduum
Saltem ut concedas solum?
PHAEDRIA
Siquidem biduum;
Verum ne fiant isti viginti dies.
THAIS
Profecto non plus biduum, aut —
PHAEDRIA
Aut nihil moror.
THAIS
Non fiet: hoc modo sine te exorem.
185
PHAEDRIA
Scilicet
Faciendum est quod vis.
THAIS
Merito amo te.
PHAEDRIA
Bene facis.
Rus ibo: ibi hoc me macerabo biduum.
Ita facere certum est: mos gerendus est Thaidi.
Tu, Parmeno, huc fac illi adducantur.
PARMENO
Maxime.
PHAEDRIA
In hoc biduum Thais vale.
190
THAIS
Mi Phaedria
Et tu; numquid vis aliud?
PHAEDRIA
Egone quid velim?
Cum milite isto praesens absens ut sies;
Noctes diesque me ames; me desideres;
Me somnies; me expectes; de me cogites;
Me speres; me te oblectes; mecum tota sis:
195
Meus fac sis postremo animus, quando ego sum tuus.
THAIS
Me miseram! forsitan hic mihi parvam habeat fidem,
Atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.
Ego pol quae mihi sum conscia hoc certo scio,
Neque me finxisse falsi quicquam, neque meo
200
Cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria:
Et quicquid huius feci causa virginis
Feci; nam me eius spero fratrem propemodum
Iam repperisse, adolescentem adeo nobilem:
Et is hodie venturum ad me constituit domum.
205
Concedam hinc intro atque expectabo dum venit.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.