CHAEREA
Apud Antiphonem uterque, mater et pater,
Quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo
840
Introire possem quin viderent me. Interim
Dum ante ostium sto, notus mihi quidam obviam
Venit. Ubi vidi, ego me in pedes quantum queo
In angiportum quoddam desertum; inde item
In aliud, inde in aliud: ita miserrimus
845
Fui fugitando ne quis me cognosceret.
Sed estne haec Thais quam video? Ipsa est. Haereo.
Quid faciam? quid mea autem? quid faciet mihi?
THAIS
Adeamus. Bone vir Dore salve. Die mihi,
Aufugistine?
850
CHAEREA
Hera, factum.
THAIS
Satin id tibi placet?
CHAEREA
Non.
THAIS
Credin te impune habiturum?
CHAEREA
Unam hanc noxiam
Mitte: si aliam admisero umquam, occidito.
THAIS
Num meam saevitiam veritus es?
CHAEREA
Non.
THAIS
Quid igitur?
CHAEREA
Hanc metui ne me criminaretur tibi.
THAIS
Quid feceras?
855
CHAEREA
Paulum quiddam.
PYTHIAS
Eho, paulum, impudens?
An paulum hoc esse tibi videtur, virginem
Vitiare civem?
CHAEREA
Conservam esse credidi.
PYTHIAS
Conservam? Vix me contineo quin involem in
Capillum. Monstrum etiam ultro derisum advenit.
THAIS
Abin hinc, insana?
860
PYTHIAS
Quid ita vero? debeam,
Credo, isti quicquam furcifero, si id fecerim;
Praesertim cium se servum fateatur tuum.
THAIS
Missa haec faciamus. Non te lignum, Chaerea,
Fecisti; nam etsi ego digna hac contumelia
Sum maxime, at tu indignius qui faceres tamen.
865
Neque edepol quid nunc consili capiam scio
De virgine istac: ita conturbasti mihi
Rationes omnes, ut eam non possim suis,
Ita ut aequum fuerat atque ut studui, tradere,
Ut solidum parerem hoc mihi beneficium, Chaerea.
870
CHAEREA
At nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiam
Fore, Thais. Saepe ex huiusmodi re quapiam et
Malo principio magna familiaritas
Conflata est. Quid si hoc quispiam voluit Deus?
THAIS
Equidem pol in eam partem accipioque et volo.
875
CHAEREA
Immo ita quaeso. Unum hoc scito; contumeliae
Non me fecisse causa sed amoris.
THAIS
Scio;
Et pol propterea magis nunc ignosco tibi.
Non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea,
Neque ita imperita ut quid amor valeat nesciam.
880
CHAEREA
Te quoque iam, Thais, ita me Di bene ament, amo.
PYTHIAS
Tum pol tibi ab istoc, hera, cavendum intelligo.
CHAEREA
Non ausim.
PYTHIAS
Nihil tibi quicquam credo.
THAIS
Desinas.
CHAEREA
Nunc ego te in hac re mihi oro ut adiutrix sies:
Ego me tuae commendo et committo fidei;
885
Te mihi patronam capio, Thais; te obsecro.
Emoriar si non hanc uxorem duxero.
THAIS
Tamen si pater—.
CHAEREA
Quid? ah volet, certo scio;
Civis modo haec sit.
THAIS
Paululum opperirier
Si vis, iam frater ipse hic aderit virginis:
890
Nutricem arcessitum it quae illam aluit parvulam.
In cognoscendo tute ipse aderis, Chaerea.
CHAEREA
Ego vero maneo.
THAIS
Vin interea, dum is venit,
Domi opperiamur potius quam hic ante ostium?
CHAEREA
Immo percupio.
895
PYTHIAS
Quam tu rem actura obsecro es?
THAIS
Nam quid ita?
PYTHIAS
Rogitas? hunc tu in aedes cogitas
Recipere posthac?
THAIS
Cur non?
PYTHIAS
Crede hoc meae fidei;
Dabit hic aliquam pugnam denuo.
THAIS
Au tace obsecro.
PYTHIAS
Parum perspexisse eius videre audaciam.
CHAEREA
Non faciam, Pythias.
900
PYTHIAS
Non pol credo, Chaerea,
Nisi si commissum non erit.
CHAEREA
Quin Pythias,
Tu me servato.
PYTHIAS
Neque pol servandum tibi
Quicquam dare ausim, neque te servare: apage te.
THAIS
Adest optime ipse frater.
CHAEREA
Perii hercle: obsecro,
Abeamus intro Thais: nolo me in via
905
Cum hac veste videat.
THAIS
Quamobrem tandem? an quia pudet?
CHAEREA
Id ipsum.
PYTHIAS
Id ipsum? Virgo vero.
THAIS
I prae; sequor.
Tu istic mane, ut Chremem introducas, Pythias.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.