CHREMES
Profecto quanto magis magisque cogito,
Nimirum dabit haec Thais mihi magnum malum:
Ita me video ab ea astute labefactarier,
Iam tum cum primum iussit me ad se arcessier.
Roget quis
Quid tibi cum illa? ne noram quidem;
510
Ubi veni, causam ut ibi manerem repperit.
Ait rem divinam fecisse, et rem seriam
Velle agere mecum. Iam tum erat suspicio
Dolo malo haec fieri omnia: ipsa accumbere
Mecum, mihi sese dare, sermonem quaerere.
515
Ubi friget, huc evasit; quam pridem pater
Mihi et mater mortui essent: dico, iam diu.
Rus Sunii ecquod haberem, et quam longe a mari?
Credo ei placere hoc: sperat se a me avellere.
Postremo, ecqua inde parva periisset soror?
520
Ecquis cum ea una? quid habuisset cum perit?
Ecquis eam posset noscere? Haec cur quaeritet?
Nisi si illa forte, quae olim periit parvula
Soror, hanc se intendit esse, ut est audacia.
Verum ea si vivit annos nata est sedecim,
525
Non maior. Thais quam ego sum maiuscula est.
Misit porro orare ut venirem serio.
Aut dicat quod volt; aut molesta ne siet:
Non hercle veniam tertio. Heus, heus. Ecquis hic?
Ego sum Chremes.
530
PYTHIAS
O capitulum lepidissimum!
CHREMES
Dico ego mihi insidias fieri.
PYTHIAS
Thais maximo
Te orabat opere ut eras redires.
CHREMES
Rus eo.
PYTHIAS
Fac amabo.
CHREMES
Non possum, inquam.
PYTHIAS
At tu apud nos hic mane,
Dum redeat ipsa.
CHREMES
Nihil minus.
PYTHIAS
Cur mi Chremes?
CHREMES
Malam rem hinc abis?
535
PYTHIAS
Si istuc ita certum est tibi,
Amabo ut illuc transeas ubi illa est.
CHREMES
Eo.
PYTHIAS
Abi Dorias cito hunc deduce ad militem.
Eunuchus. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.