CLITIPHO
Si unquam ullum fuit tempus, mater, quum ego voluptati tibi
Fuerim, dictus filius tuus tua voluntate, obsecro,
1025
Eius ut memineris, atque inopis nunc te miserescat mei:
Quod peto, et volo, parentes meos ut commonstres mihi.
SOSTRATA
Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuum,
Alienum esse te.
CLITIPHO
Sum.
SOSTRATA
Miseram me! hocine quaesisti, obsecro?
Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es.
1030
Et cave posthac, si me amas, unquam istuc verbum ex te audiam.
CHREMES
At ego, si me metuis, mores cave in te esse istos sentiam.
CLITIPHO
Quos?
CHREMES
Si scire vis, ego dicam: gerro, iners, fraus, heluo,
Ganeo, damnosus: crede, et nostrum te esse credito.
CLITIPHO
Non sunt haec parentis dicta.
1035
CHREMES
Non si ex capite sis meo
Natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, ea causa magis
Patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.
SOSTRATA
Di istaec prohibeant.
CHREMES
Deos nescio: ego quod potero sedulo.
Quaeris id quod habes, parentes: quod abest non quaeris, patri
Quomodo obsequare, et ut serves quod labore invenerit.
1040
Non mihi per fallacias adducere ante oculos—? Pudet
Dicere hac praesente verbum turpe: at te id nullo modo
Puduit facere.
CLITIPHO
Eheu, quam ego nunc totus displiceo mihi,
Quam pudet! neque quod principium inveniam ad placandum scio.
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.