CLITIPHO
Nihil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant:
175
Et illam simul cum nuntio tibi hic ego affuturam hodie scio:
Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
CHREMES
Quicum loquitur filius?
CLITIPHO
Pater adest quem volui: adibo. Pater, opportune advenis.
CHREMES
Quid id est?
180
CLITIPHO
Hunc Menedemum nostin nostrum vicinum?
CHREMES
Probe.
CLITIPHO
Huic filium scis esse?
CHREMES
Audivi esse in Asia.
CLITIPHO
Non est, pater:
Apud nos est.
CHREMES
Quid ais?
CLITIPHO
Advenientem, e navi egredientem, ilico
Adduxi ad coenam: nam mihi magna cum eo iam inde usque a pueritia
Fuit semper familiaritas.
CHREMES
Voluptatem magnam nuntias.
Quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset hodie amplius;
185
Ut hanc laetitiam nec opinanti primus ei obiicerem domi:
Atque etiam nunc tempus est.
CLITIPHO
Cave faxis: non opus est, pater.
CHREMES
Quapropter?
CLITIPHO
Quia enim incertum est etiam, quid se faciat. Modo venit;
Timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut siet suae:
Eam misere amat: propter eam haec turba atque abitio evenit.
190
CHREMES
Scio.
CLITIPHO
Nunc servulum ad eam in urbem misit, et ego nostrum una Syrum.
CHREMES
Quid narrat?
CLITIPHO
Quid ille? miserum se esse.
CHREMES
Miserum? quem minus crederes?
Quid reliqui est quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona;
Parentes, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, divitias?
Atque haec perinde sunt ut illius animus qui ea possidet:
195
Qui uti scit ei bona; illi qui non utitur recte mala.
CLITIPHO
Immo ille fuit senex importunus semper: et nunc nihil magis
Vereor quam ne quid in illum iratus plus satis faxit, pater.
CHREMES
Illene? sed reprimam me: nam in metu esse hunc illi est utile.
CLITIPHO
Quid tute tecum?
200
CHREMES
Dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit.
Fortasse aliquantum iniquior erat praeter eius libidinem:
Pateretur; nam quem ferret, si parentem non ferret suum?
Huncine erat aequum ex illius more, an illum ex huius vivere?
Et quod illum insimulat durum, id non est: nam parentum iniuriae
Uniusmodi sunt ferme, paulo qui est homo tolerabilis.
205
Scortari crebro nolunt; nolunt crebro convivarier:
Praebent exigue sumtum: atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.
Verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala,
Necesse est, Clitipho, consilia consequi consimilia: hoc
Scitum est; periculum ex aliis facere, tibi quod ex usu siet.
210
CLITIPHO
Ita credo.
CHREMES
Ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid coenae siet.
Tu, ut tempus est diei, vide sis ne quo hinc abeas longius.
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.