MENEDEMUS
Enimvero Chremes nimis graviter cruciat adolescentulum,
1045
Nimisque inhumane. Exeo ergo ut pace conciliem. Optime
Ipsos video.
CHREMES
Ehem, Menedeme, cur non arcessi iubes
Filiam, et quod dotis dixi firmas?
SOSTRATA
Mi vir, te obsecro
Ne facias.
CLITIPHO
Pater, obsecro ut mihi ignoscas.
MENEDEMUS
Da veniam, Chreme:
Sine te exoret.
1050
CHREMES
Egon mea bona ut dem Bacchidi dono sciens?
Non faciam.
MENEDEMUS
At id nos non sinemus.
CLITIPHO
Si me vivum vis, pater,
Ignosce.
SOSTRATA
Age, Chreme mi.
MENEDEMUS
Age quaeso ne tam offirma te, Chreme.
CHREMES
Quid istic? video non licere ut coeperam hoc pertendere.
MENEDEMUS
Facis ut te decet.
CHREMES
Ea lege hoc adeo faciam; si facit
Quod ego hunc aequum censeo.
1055
CLITIPHO
Pater, omnia faciam: impera.
CHREMES
Uxorem ut ducas.
CLITIPHO
Pater!
CHREMES
Nihil audio.
MENEDEMUS
Ad me recipio:
Faciet.
CHREMES
Nihil etiam audio ipsum.
CLITIPHO
Perii!
SOSTRATA
An dubitas, Clitipho?
CHREMES
Immo utrum vult.
MENEDEMUS
Faciet omnia.
SOSTRATA
Haec dum incipias gravia sunt,
Dumque ignores: ubi cognoris, facilia.
CLITIPHO
Faciam, pater.
SOSTRATA
Gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam quam tu facile ames;
1060
Filiam Phanocratae nostri.
CLITIPHO
Rufamne illam virginem,
Caesiam, sparso ore, adunco naso? non possum, pater.
CHREMES
Heia, ut elegans est! credas animum ibi esse.
SOSTRATA
Aliam dabo.
CLITIPHO
Quid istic? quandoquidem ducenda est, egomet habeo propemodum
Quam volo.
1065
SOSTRATA
Nunc laudo te, gnate.
CLITIPHO
Archonidi huius filiam.
SOSTRATA
Perplacet.
CLITIPHO
Pater, hoc nunc restat.
CHREMES
Quid?
CLITIPHO
Syro ignoscas volo
Quae mea causa fecit.
CHREMES
Fiat.
Ω
Vos valete, et plaudite!
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.