CHREMES
Quanquam haec inter nos nupera notitia admodum est,
Inde adeo quod agrum in proximo hic mercatus es,
Nec rei fere sane amplius quicquam fuit;
55
Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas,
Quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
Facit ut te audacter moneam et familiariter,
Quod mihi videre praeter aetatem tuam
Facere, et praeter quam res te adhortatur tua.
60
Nam proh Deum atque hominum fidem, quid vis tibi?
Quid quaeris? annos sexaginta natus es,
Aut plus eo ut coniicio: agrum in his regionibus
Meliorem, neque preti maioris, nemo habet;
Servos complures: proinde quasi nemo siet,
65
Ita tute attente illorum officia fungere.
Nunquam tam mane egredior, neque tam vesperi
Domum revertor, quin te in fundo conspicer
Fodere, aut arare, aut aliquid ferre. Denique
Nullum remittis tempus, neque te respicis.
70
Haec non voluptati tibi esse satis certo scio.
At enim dices,
Quantum hic operis fiat, poenitet.
Quod in opere faciendo operae consumis tuae,
Si sumas in illis exercendis, plus agas.
MENEDEMUS
Chreme, tantumne est ab re tua oti tibi
75
Aliena ut cures, eaque nihil quae ad te attinent?
CHREMES
Homo sum: humani nihil a me alienum puto.
Vel me monere hoc, vel percontari puta.
Rectum est? ego ut faciam: non est? te ut deterream.
MENEDEMUS
Mihi sic est usus: tibi ut opus facto est, face.
80
CHREMES
An cuiquam est usus homini se ut cruciet?
MENEDEMUS
Mihi.
CHREMES
Si quid laboris est, nollem: sed quid istuc mali est,
Quaeso? quid de te tantum meruisti?
MENEDEMUS
Eheu!
CHREMES
Ne lacrima: atque istuc quicquid est fac me ut sciam:
Ne retice: ne verere: crede, inquam, mihi,
85
Aut consolando, aut consilio, aut re iuvero.
MENEDEMUS
Scire hoc vis?
CHREMES
Hac quidem causa qua dixi tibi.
MENEDEMUS
Dicetur.
CHREMES
At istos rastros interea tamen
Appone: ne labora.
MENEDEMUS
Minime.
CHREMES
Quam rem agis?
MENEDEMUS
Sine me vacivum tempus ne quod dem mihi
90
Laboris.
CHREMES
Non sinam, inquam.
MENEDEMUS
Ah, non aequum facis.
CHREMES
Hui, tam graves hos, quaeso?
MENEDEMUS
Sic meritum est meum.
CHREMES
Nunc loquere.
MENEDEMUS
Filium unicum adolescentulum
Habeo: ah, quid dixi habere me? immo habui, Chreme:
Nunc habeam necne incertum est.
95
CHREMES
Quid ita istuc?
MENEDEMUS
Scies.
Est e Corintho hic advena anus paupercula:
Eius filiam ille amare coepit perdite,
Prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.
Ubi rem rescivi coepi non humanitus,
Neque ut animum decuit aegrotum adolescentuli,
100
Tractare; sed vi, et via pervulgata patrum.
Quotidie accusabam.
Hem, tibine haec diutius
Licere speras facere me vivo patre,
Amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?
Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia.
105
Ego te meum esse dici tantisper volo,
Dum, quod te dignum est, facies: sed si id non facis,
Ego quod me in te sit facere dignum invenero.
Nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.
Ego istuc aetatis non amori operam dabam,
110
Sed in Asiam hinc abii propter pauperiem; atque ibi
Simul rem, et belli gloriam armis repperi.
Postremo adeo res rediit: adolescentulus,
Saepe eadem et graviter audiendo victus est,
Et aetate putavit me et benevolentia
115
Plus scire et providere quam se ipsum sibi.
In Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.
CHREMES
Quid ais?
MENEDEMUS
Clam me profectus, menses tres abest.
CHREMES
Ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen
Animi est pudentis signum, et non instrenui.
120
MENEDEMUS
Ubi comperi ex iis qui ei fuere conscii,
Domum revertor moestus, atque animo fere
Perturbato, atque incerto prae aegritudine:
Assido; accurrunt servi, soccos detrahunt;
Video alios festinare, lectos sternere,
125
Coenam apparare: pro se quisque sedulo
Faciebat quo illam mihi lenirent miseriam.
Ubi video haec, coepi cogitare:
Hem! tot mea
Solius solliciti sint causa, ut me unum expleant?
Ancillae tot me vestiant? sumtus domi
130
Tantos ego solus faciam? sed gnatum unicum,
Quem pariter uti his decuit, aut etiam amplius,
Quod illa aetas magis ad haec utenda idonea est,
Eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea.
Malo quidem me dignum quovis deputem,
135
Si id faciam: nam usque dum ille vitam illam colet
Inopem, carens patria ob meas iniurias,
Interea usque illi de me supplicium dabo,
Laborans, quaerens, parcens, illi serviens.
Ita facio prorsus: nihil relinquo in aedibus
140
Nec vas, nec vestimentum: conrasi omnia,
Ancillas, servos, nisi eos qui opere rustico
Faciundo facile sumtum exercerent suum:
Omnes produxi ac vendidi: inscripsi ilico
Aedes mercede; quasi talenta ad quindecim
145
Coegi; agrum hunc mercatus sum; hic me exerceo.
Decrevi tantisper me minus iniuriae,
Chreme, meo gnato facere dum fiam miser;
Nec fas esse ulla me voluptate hic frui,
Nisi ubi ille huc salvus redierit meus particeps.
150
CHREMES
Ingenio te esse in liberos leni puto,
Et illum obsequentem si quis recte aut commode
Tractaret. Verum nec tu illum satis noveras,
Nec te ille: hocque fit ubi non vere vivitur.
Tu illum numquam ostendisti quanti penderes,
155
Nec tibi ille est credere ausus quae est aequum patri;
Quod si esset factum haec numquam evenissent tibi.
MENEDEMUS
Ita res est, fateor: peccatum a me maximum est.
CHREMES
Menedeme, at porro recte spero, et illum tibi
Salvum affuturum esse hic confido propediem.
160
MENEDEMUS
Utinam ita Di faxint.
CHREMES
Facient: nunc, si commodum est,
Dionysia hic sunt; hodie apud me sis volo.
MENEDEMUS
Non possum.
CHREMES
Cur non? quaeso, tandem aliquantulum
Tibi parce: idem absens facere te hoc vult filius.
MENEDEMUS
Non convenit qui illum ad laborem impulerim
165
Nunc me ipsum fugere.
CHREMES
Sicine est sententia?
MENEDEMUS
Sic.
CHREMES
Bene vale.
MENEDEMUS
Et tu.
CHREMES
Lacrimas excussit mihi,
Miseretque me eius. Sed, ut diei tempus est,
Monere oportet me hunc vicinum Phaniam,
Ad coenam ut veniat. Ibo, visam si domi est.
170
Nihil opus fuit monitore: iam dudum domi
Praesto apud me esse aiunt: egomet convivas moror.
Ibo adeo hinc intro: sed quid crepuerunt fores
Hinc a me? quisnam egreditur? huc concessero.
Heautontimorumenos. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.