DAVUS
Pamphilus ubinam hic est?
965
PAMPHILUS
Dave.
DAVUS
Quis homo est?
PAMPHILUS
Ego sum.
DAVUS
O Pamphile.
PAMPHILUS
Nescis quid mihi obtigerit.
DAVUS
Certe; sed quid mihi obtigerit scio.
PAMPHILUS
Et quidem ego.
DAVUS
More hominum evenit ut quod sim nactus mali
Prius rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni.
PAMPHILUS
Mea Glycerium suos parentes repperit.
DAVUS
O factum bene!
CHARINUS
Hem!
PAMPHILUS
Pater amicus summus nobis.
970
DAVUS
Quis?
PAMPHILUS
Chremes.
DAVUS
Narras probe.
PAMPHILUS
Nec mora ulla est quin eam uxorem ducam.
CHARINUS
Num ille somniat
Ea quae vigilans voluit?
PAMPHILUS
Tum de puero Dave?
DAVUS
Ah desine.
Solus est quem diligunt Di.
CHARINUS
Salvus sum si haec vera sunt.
Colloquar.
PAMPHILUS
Quis homo est? O Charine in tempore ipso mihi advenis.
CHARINUS
Bene factum.
975
PAMPHILUS
Audistine?
CHARINUS
Omnia: age me in tuis secundis respice.
Tuus est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia.
PAMPHILUS
Memini: atque adeo longum est nos illum expectare dum exeat.
Sequere hac me intus ad Glycerium nunc. Tu Dave abi domum:
Propere arcesse hinc qui auferant eam. Quid stas? quid cessas?
DAVUS
Eo.
Ne expectetis dum exeant huc: intus despondebitur;
980
Intus transigetur si quid est quod restet.
Ω
Plaudite.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.