LESBIA
Adhuc Archylis quae assolent quaeque oportet
Signa esse ad salutem omnia huic esse video.
Nunc primum fac istaec lavet: post deinde
Quod iussi ei dari bibere et quantum imperavi
Date: mox ego huc revertar.
485
Per ecastor scitus puer est natus Pamphilo.
Deos quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipse est ingenio bono,
Cumque huic est veritus optimae adulescenti facere iniuriam.
SIMO
Vel hoc quis non credat qui te norit abs te esse ortum?
DAVUS
Quidnam id est?
SIMO
Non imperabat coram quid opus facto esset puerperae:
490
Sed postquam egressa est illis quae sunt intus clamat de via.
O Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus
Tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis?
Saltem accurate, ut metui videar certe si resciverim.
DAVUS
Certe hercle nunc hic se ipsus fallit haud ego.
495
SIMO
Edixin tibi,
Interminatus sum ne faceres? num veritus? quid retulit?
Credon tibi hoc, nunc peperisse hanc e Pamphilo?
DAVUS
Teneo quid erret: et quid agam habeo.
SIMO
Quid taces?
DAVUS
Quid credas? quasi non tibi renunciata sint haec sic fore.
SIMO
Mihin quisquam?
500
DAVUS
Eho an tute intellexti hoc assimulari?
SIMO
Irrideor.
DAVUS
Renunciatum est: nam qui istaec tibi incidit suspicio?
SIMO
Qui? quia te noram.
DAVUS
Quasi tu dicas factum id consilio meo.
SIMO
Certe enim scio.
DAVUS
Non satis me pernosti etiam qualis sim Simo.
SIMO
Ego non te?
DAVUS
Sed si quid narrare occoepi, continuo dari
Tibi verba censes falso: itaque hercle nihil iam muttire audeo.
505
SIMO
Hoc ego scio unum neminem peperisse hic.
DAVUS
Intellexti.
Sed nihilo setius mox deferent puerum huc ante ostium.
Id ego iam nunc tibi renuntio here futurum, ut sis sciens.
Ne tu hoc mihi posterius dicas Davi factum consilio aut dolis.
Prorsus a me opinionem hanc tuam esse ego amotam volo.
510
SIMO
Unde id scis?
DAVUS
Audivi et credo: multa concurrunt simul
Qui coniecturam hanc nunc facio. Iam primum haec se e Pamphilo
Gravidam dixit esse; inventum est falsum: nunc, postquam videt
Nuptias domi apparari, missa est ancilla ilico
Obstetricem arcessitum ad eam, et puerum ut afferret simul.
515
Hoc nisi fit puerum ut tu videas, nihil moventur nuptiae.
SIMO
Quid ais? Quom intellexeras
Id consili capere, cur non dixti extemplo Pamphilo?
DAVUS
Quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem
Scimus quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit.
520
Postremo id mihi da negoti: tu tamen idem has nuptias
Perge facere ita ut facis: et id spero adiuturos deos.
SIMO
Immo abi intro: ibi me opperire, et quod parato opus est para.
Non impulit me haec nunc omnino ut crederem:
Atque haud scio an quae dixit sint vera omnia:
525
Sed parvi pendo: illud mihi multo maximum est
Quod mihi pollicitus est ipse gnatus. Nunc Chremem
Conveniam: orabo gnato uxorem: si impetro,
Quid alias malim quam hodie has fieri nuptias?
Nam gnatus quod pollicitus est haud dubium est mihi
530
Si nolit quin eum merito possim cogere.
Atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.