DAVUS
Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam
Portare, et ea me hic restitisse gratia.
SIMO
Quid Davus narrat?
DAVUS
Aeque quicquam nunc quidem.
SIMO
Nihilne? hem.
435
DAVUS
Nihil prorsus.
SIMO
Atqui expectabam quidem.
DAVUS
Praeter spem evenit: sentio: hoc male habet virum.
SIMO
Potin es mihi verum dicere?
DAVUS
Nihil facilius.
SIMO
Num illi molestae quippiam hae sunt nuptiae
Huiusce propter consuetudinem hospitae?
DAVUS
Nihil hercle: aut, si adeo, bidui est aut tridui
440
Haec sollicitudo: nosti: deinde desinet.
Etenim ipsus secum recta reputavit via.
SIMO
Laudo.
DAVUS
Dum licitum est ei, dumque aetas tulit,
Amavit: tum id clam: cavit ne umquam infamiae
Ea res sibi esset, ut virum fortem decet:
445
Nunc uxore opus est: animum ad uxorem appulit.
SIMO
Subtristis visus est esse aliquantulum mihi.
DAVUS
Nil propter hanc rem: sed est quod succenset tibi.
SIMO
Quidnam est?
DAVUS
Puerile est.
SIMO
Quid est?
DAVUS
Nihil.
SIMO
Quin dic quid est?
DAVUS
Ait nimium parce facere sumptum.
450
SIMO
Mene?
DAVUS
Te.
Vix, inquit,
drachmis est obsonatum decem:
Num filio videtur uxorem dare?
Quem, inquit,
vocabo ad coenam meorum aequalium
Potissimum nunc? et, quod dicendum hic siet,
Tu quoque perparce nimium. Non laudo.
455
SIMO
Tace.
DAVUS
Commovi.
SIMO
Ego istaec recte ut fiant videro.
Quidnam hoc rei est? quid hic vult veterator sibi?
Nam si hic mali est quicquam, hem illic est huic rei caput.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.