PAMPHILUS
Hocine est humanum factum aut inceptum? hocine est officium patris?
MYSIS
Quid illud est?
PAMPHILUS
Pro deum atque hominum fidem, quid est si non haec contumelia est?
Uxorem decrerat dare sese mihi hodie: nonne oportuit
Praescisse me ante? nonne prius communicatum oportuit?
MYSIS
Miseram me, quod verbum audio?
240
PAMPHILUS
Quid Chremes qui denegarat se commissurum mihi
Gnatam suam uxorem? id mutavit, quia me immutatum videt.
Itan obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat:
Quod si fit pereo funditus.
Adeon’ hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum?
245
Pro deum atque hominum fidem!
Nullon’ ego Chremetis pacto adfinitatem effugere potero?
Quot modis contemptus, spretus? facta, transacta omnia: hem,
Repudiatus repetor: quamobrem? nisi si id est quod suspicor:
Aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest,
250
Itur ad me.
MYSIS
Oratio haec me miseram exanimavit metu.
PAMPHILUS
Nam quid ego nunc dicam de patre? ah
Tantam rem tam neglegenter agere! praeteriens modo
Mihi apud forum,
Uxor tibi ducenda est, Pamphile, hodie, inquit,
para:
Abi domum. Id mi visus est dicere,
Abi cito, et suspende te.
255
Obstipui: censen’ me verbum potuisse ullum proloqui? aut
Ullam causam, saltem ineptam, falsam, iniquam? Obmutui.
Quod si ego rescissem id prius quid facerem, si quis nunc me roget?
Aliquid facerem ut hoc ne facerem. Sed nunc quid primum exsequar?
Tot me impediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt,
260
Amor, misericordia huius, nuptiarum sollicitatio,
Tum patris pudor qui me tam leni passus animo est usque adhuc
Quae meo quomque animo libitum est facere. Eine ego ut advorser? hei mihi!
Incertum est quid agam.
MYSIS
Misera timeo incertum hoc quorsum accidat.
Sed nunc peropus est, aut hunc cum ipsa, aut me aliquid de illa adversum hunc loqui.
265
Dum in dubio est animus, paulo momento huc vel illuc impellitur.
PAMPHILUS
Quis hic loquitur? Mysis? salve.
MYSIS
O salve, Pamphile.
PAMPHILUS
Quid agit?
MYSIS
Rogas?
Laborat e dolore; atque ex hoc misera sollicita est, diem
Quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae: tum autem hoc timet,
Ne deseras se.
270
PAMPHILUS
Hem, egone istuc conari queam?
Ego propter me illam decipi miseram sinam
Quae mihi suum animum atque omnem vitam credidit,
Quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?
Bene et pudice eius doctum atque eductum sinam
Coactum egestate ingenium immutarier?
275
Non faciam.
MYSIS
Haud vereor si in te solo sit situm;
Sed ut vim queas ferre.
PAMPHILUS
Adeone me ignavum putas,
Adeone porro ingratum, aut inhumanum, aut ferum,
Ut neque me consuetudo neque amor neque pudor
Commoveat neque commoneat ut servem fidem?
280
MYSIS
Unum hoc scio, esse meritam ut memor esses sui.
PAMPHILUS
Memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihi
Scripta illa sunt in animo dicta Chrysidis
De Glycerio. Iam ferme moriens me vocat:
Accessi: vos semotae: nos soli: incipit:
285
Mi Pamphile, huius formam atque aetatem vides:
Nec clam te est quam illi utraeque res nunc utiles
Et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient.
Quod ego te per hanc dextram oro et ingenium tuum,
Per tuam fidem, perque huius solitudinem,
290
Te obtestor, ne abs te hanc segreges neu deseras,
Si te in germani fratris dilexi loco,
Sive haec te solum semper fecit maximi,
Seu tibi morigera fuit in rebus omnibus.
Te isti virum do amicum tutorem patrem.
295
Bona nostra haec tibi permitto et tuae mando fidei.
Hanc mihi in manum dat: mors continuo ipsam occupat.
Accepi: acceptam servabo.
MYSIS
Ita spero quidem.
PAMPHILUS
Sed cur tu abis ab illa?
MYSIS
Obstetricem arcesso.
PAMPHILUS
Propera, atque audin’?
Verbum unum cave de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam.
300
MYSIS
Teneo.
Andria. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.