Diniarchvs
Piscis ego credo, qui usque dum vivont lavant,
minus diú lavare quam haec lavat Phronesium.
si proinde amentur, mulieres diu quam lavant,
omnes amantes balneatores sient.
325
Astaphivm
Non quis parumper durare opperirier?
Diniarchvs
Quin hercle lassus iam sum durando miser:
mihi quoque prae lassitudine opus est
ut lavem.
sed obsecro hercle, Astaphium,
i intro ac nuntia
me adesse, ut properet suade, iam ut satis laverit.
330
Astaphivm
Licet.
Diniarchvs
Audin etiam?
Astaphivm
Quid vis?
Diniarchvs
Di me perduint,
qui te revocavi. non tibi dicebam
i modo?
Astaphivm
Quidnam revocabas?
improbu's
improbus es nihilique homo:
tute tibi mille passum peperisti moram.—
Diniarchvs
Sed quid haec hic autem tam diu ante aedis stetit?
335
nescio quem praestolata est; credo, militem.
illum student iam; quasi volturii triduo
prius praédivinant, quo die esuri sient:
illum inhiant omnes, illi est animus omnibus;
me nemo magis respiciet, ubi is
est huc venerit,
340
quasi abhinc ducentos annos fuerim mortuos.
ut rem servare suave est! vae misero mihi,
post factum flector, qui antepartum perdidi.
verum nunc si qua mi obtigerit hereditas
magna atque luculenta, nunc postquam scio
345
dulce atque amarum quid sit ex pecunia,
ita ego íllam edepol servem itaque parce victitem,
ut—nulla faxim cis dies paucos siet;
ego istós, qui nunc me culpant, confutaverim.
sed aestuosas sentio aperiri fores,
350
quae obsorbent quidquid venit intra pessulos.
Truculentus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.