PROLOGVS
Lvxvria
Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom.
1
Inopia
Sequor, sed finem fore quem dicam nescio.
Lvxvria
Adest. em illaé sunt aedes, i intro nunciam.—
nunc, ne quis erret vostrum, paucis in viam
deducam, si quidem operam dare promittitis.
5
nunc igitur primum quaé ego sim et quae illaec siet,
huc quae abiit intro, dicam, si animum advortitis.
primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit;
tum hánc mihi gnatam esse voluit Inopiam.
sed ea huc quid introierit impulsu meo
10
accipite et date vocivas aures dum eloquor.
adulescens quidam est, quí in hisce habitat aedibus;
is rem paternam me adiutrice perdidit.
quoniam ei, qui me aleret, nil video esse relicui,
dedi ei meam gnatam, quicum aétatem exigat.
15
sed de argumento ne exspectetis fabulae:
senes qui huc venient, ei rem vobis aperient.
huic Graece nomen est Thensauro fabulae:
Philemo scripsit, Plautus vertit barbare,
nomen Trinummo fecit, nunc hoc vos rogat
20
ut liceat possidere hanc nomen fabulam.
tantum est. valete, adeste cum silentio.—
Trinummus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.