Lysiteles
Sta ilico, noli avorsari neque te occultassis mihi.
Lesbonicvs
Potin ut me ire quo profectus sum sinas?
Lysiteles
Si in rem tuam,
Lesbonice, esse videatur, gloriae aut famae, sinam.
Lesbonicvs
Quod est facillumum, facís.
630
Lysiteles
Quid id est?
Lesbonicvs
Amico iniuriam.
Lysiteles
Neque meumst neque facere didici.
Lesbonicvs
Indoctus quam docte facis.
quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi?
qui bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis.
Lysiteles
Egone?
Lesbonicvs
Tune.
Lysiteles
Quid male facio?
Lesbonicvs
Quod ego nolo, id cum facis.
Lysiteles
Tuae rei bene consulere cupio.
635
Lesbonicvs
Tu
mihi es melior quam egomet mihi?
sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi.
Lysiteles
An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies?
Lesbonicvs
Nullum beneficium ésse duco id quod quoi facias non placet.
scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat,
nec tuis depellar dictis quin rumori serviam.
640
Lysiteles
Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres:
itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui,
ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes?
atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres,
tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam
645
ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret,
culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.
praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres.
nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast:
cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo:
650
in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es.
atque ego istum agrum tíbi relinqui ób eam rem enixe expeto,
ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam
cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes.
Lesbonicvs
Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero,
655
ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum:
scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser;
ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi.
et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias.
Lysiteles
At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere †
660
perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te;
et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis,
tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor,
in occulto iacebis cum te maxume clarum voles.
pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum;
665
scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi
pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias.
ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat;
atque is mores hominum moros et morosos efficit:
minus placet magis quód suadetur, quod dissuadetur placet;
670
quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis;
ille qui aspéllit is compellit, ille qui cónsuadet vetat.
insanum
et malumst in hospítium devorti ad Cupidinem.
sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas.
si istuc, ut conare, facis † indicium tuom incendes genus;
675
tum igitur tibi aquae érit cupido, genus qui restinguas tuom,
atque sí eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati—
ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
Lesbonicvs
Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas.
sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam.
680
meam
vis sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit
me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis
esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit.
numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem.
sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius.
685
Lysiteles
Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi
atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia?
Lesbonicvs
Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves,
sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant,
me germanam meam sororem in concubinatum tibi,
690
si sine dote
dem, dedisse magis quam in matrimonium.
quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio
té honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:
tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
Lysiteles
Quid? te dictatorem censes fore, si aps té agrum acceperim?
695
Lesbonicvs
Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen
is est honos homini pudico, meminisse officium suom.
Lysiteles
Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio:
id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris
atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas,
700
effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres,
cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis:
mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument.
id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris.
Stasimvs
Non enim póssum quin exclamem euge. euge, Lysiteles,
πάλιν.
705
facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia.
hic agit magis ex argumento et versus melioris facit.
etiam ob stultitiam tuam te † curis multabo mina.
Lesbonicvs
Quid tibi intérpellatio aut in consilium huc accessio est?
Stasimvs
Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero.
710
Lesbonicvs
I hac mecum domum,
Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur.
Lysiteles
Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar:
si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur,
sine dote, neque tu hinc
abituru's
abiturus es, quod meum erit id erit tuom;
sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi,
715
ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est.—
717
Stasimvs
Abiit
hercle ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te volo.
hic quoque hinc ábiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam,
nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem,
fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest.
720
video caculam militarem me futurum haud longius:
ad aliquem regem in saginam erus sése coniciet meus;
credo ad summos bellatores acrem fugitorem fore
et capturum spolia ibi illum quí
meo ero adversus venerit.
egomet autem quom extemplo arcum
mihi et pharetram et ságittas sumpsero,
725
cassidem in caput, dormibo placide ín tabernaculo.
ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom
dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.—
Trinummus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.