Sycophanta
Huíc ego die nomén Trinummo fáciam: nam ego operám meam
tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias.
advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia,
845
quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis.
viden egestas quid negoti dat homini misero mali,
quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas
dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio
neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio.
850
Charmides
Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit.
Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit.
Sycophanta
Ille qui mé conduxit, ubi conduxit, abduxit domum,
quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius,
quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius,
855
eo conductor melius de me nugas conciliaverit.
ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit.
ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.
nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere,
dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.
860
Charmides
Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt,
ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.
loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.
credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.
magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo.
865
Sycophanta
Has regiones demonstravit mi ille conductor meus;
apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.
fores pultabo.
Charmides
Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam.
hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias.
Sycophanta
Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his fóribus tutelam gerit?
870
Charmides
Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas?
Sycophanta
Heus senex,
census cum
sum, iuratori recte rationem dedi.
Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus
ubi habitet, et item alterum ád istanc capitis albitudinem:
Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas.
875
Charmides
Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum,
cuí ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem.
Sycophanta
Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi habitent, pater.
Charmides
Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut unde advenis?
Sycophanta
Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum.
880
si unum quidquid singillatim et placide percontabere,
et meum nómen et mea facta et itinera ego faxo scias.
Charmides
Faciam ita ut vis. agedum nomen tuom primum memora mihi.
Sycophanta
Magnum facinus incipissis petere.
Charmides
Quid ita?
Sycophanta
Quia, pater,
si ante lucem íre occipias a meo prímo nomine,
885
concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris.
Charmides
Opus factost viatico ad tuom nomen, ut tu praedicas.
Sycophanta
Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium.
Charmides
Quid est tibi nomen, adulescens?
Sycophanta
Pax, id est nomen mihi.
hoc cotidianumst.
890
Charmides
Edepol nomen nugatorium,
quasi dicas, si quid crediderim tibi, pax—periisse ilico.
hic homo solide sycophantast. quid ais tu, adulescens?
Sycophanta
Quid est?
Charmides
Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu quaeritas?
Sycophanta
Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas,
Lesbonici. is mi est amicus.
895
Charmides
Teneo hunc manifestarium.
me sibi epistulas dedisse dicit. ludam hominem probe.
Sycophanta
Ita ut occepi, si animum advortas, dicam.
Charmides
Dabo operam tibi.
Sycophanta
Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam,
et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare.
Charmides
Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet.
900
ubi ipse erat?
Sycophanta
Bene rem gerebat.
Charmides
Ergo ubi?
Sycophanta
In Seleucia.
Charmides
Ab ipson istas accepisti?
Sycophanta
E manibus dedit mi ipse in manus.
Charmides
Qua facie est homo?
Sycophanta
Sesquipede quiddamst quam tu longior.
Charmides
Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior.
novistin hominem?
905
Sycophanta
Ridicule rogitas, quicum una cibum
capere soleo.
Charmides
Quid est ei nomen?
Sycophanta
Quod edepol homini probo.
Charmides
Lubet audire.
Sycophanta
Illi edepol—illi—ílli—vae misero mihi.
Charmides
Quid est negoti?
Sycophanta
Devoravi nomen imprudens modo.
Charmides
Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet.
Sycophanta
Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus.
910
Charmides
Temperi huic hodie anteveni.
Sycophanta
Teneor manifesto miser.
Charmides
Iam
recommentatu's
recommentatus es nomen?
Sycophanta
Deum hercle me atque hominum pudet.
Charmides
Vide modo ut hóminem noveris.
Sycophanta
Tam quam me. fieri istuc solet,
quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres.
litteris recomminiscar.
C est principium nomini.
915
Charmides
Callias?
Sycophanta
Non est.
Charmides
Callippus?
Sycophanta
Non est.
Charmides
Callidemides?
Sycophanta
Non est.
Charmides
Callinicus?
Sycophanta
Non est.
Charmides
Callimarchus?
Sycophanta
Nil agis.
neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi.
Charmides
At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris
dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas.
920
quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus.
Sycophanta
Ad hoc exemplum est—
Charmides
An Chares? an Charmides?
Sycophanta
Enim Charmides.
em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi:
Charmides
Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male.
Sycophanta
Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti?
925
Charmides
Ne male loquere apsenti amico.
Sycophanta
Quíd ergo ille ignavissumus
mihi latitabat?
Charmides
Si appellasses, respondisset, nomine.
sed ipse ubi est?
Sycophanta
Pol illúm reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.†
Charmides
Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem?
sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo?
930
quos locos adiisti?
Sycophanta
Nimium mirimodis mirabiles.
Charmides
Lubet audire, nisi molestumst.
Sycophanta
Quin discupio dicere.
omnium prímum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus.
Charmides
Eho an etiam Arabiast in Ponto?
Sycophanta
Est: non illa ubi tus gignitur,
sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea.
935
Charmides
Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior,
qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat;
nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique.
sed quid ais? quo inde isti porro?
Sycophanta
Si animum advortes, eloquar.
ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis.
940
Charmides
Sub solio Iovis?
Sycophanta
Ita dico.
Charmides
E caelo?
Sycophanta
Atque
e medio quidem.
Charmides
Eho an etiam ín caelum escendisti?
Sycophanta
Immo horiola advecti sumus,
usque aqua advorsa per amnem.
Charmides
Eho an tu etiam vidisti Iovem?
Sycophanta
Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum.
deinde porro—
945
Charmides
Deinde porro nolo quicquam praedices.
Sycophanta
Sed—
Charmides
Abeo hercle, si es molestus. nam pudicum neminem,
Pax, referre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit.
Sycophanta
Faciam ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi,
quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas.
Charmides
Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris,
950
illum quem tibi istás dedisse commemoras epistulas,
norisne hominem?
Sycophanta
Ne tu me edepol arbitrare beluam,
qui quidem nón novisse possim quicum aetatem exegerim.
an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet
Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom
955
atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam?
mihi concrederet, nisi me ille ét ego illum nossem approbe?
Charmides
Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo,
si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere,
quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio
960
neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem,
quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum?
adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo.
Sycophanta
Vel trecentis.
Charmides
Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide?
Sycophanta
Atque etiam Philippúm, numeratum illius in mensa manu,
965
mille nummum.
Charmides
Nempe ab ipso id accepisti Charmide?
Sycophanta
Mirum quin ab avo eius aut próavo acciperem, qui sunt mortui.
Charmides
Adulescens, cedo dum istuc aurum mi.
Sycophanta
Quod ego aurum dem tibi?
Charmides
Quod a me te accepisse
fassu's
fassus es.
Sycophanta
Aps te accepisse?
Charmides
Ita loquor.
Sycophanta
Quis tu homo es?
970
Charmides
Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides.
Sycophanta
Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem.
abi sis, nugator: nugari nugatori postulas.
Charmides
Charmides ego sum.
Sycophanta
Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero.
nimis argute óbrepsisti in eapse occasiuncula:
postquam ego me aurum ferre dixi, post tu
factu's
factus es Charmides;
975
prius tu non eras, quam aúri feci mentionem. nihil agis;
proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida.
Charmides
Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum?
Sycophanta
Quid id ad me attinet?
dúm ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caúsa qui lubet.
prius non is eras quí eras: nunc is
factu's
factus es qui tum non eras.
980
Charmides
Age si quid agis.
Sycophanta
Quid ego agam?
Charmides
Aurum redde.
Sycophanta
Dormitas, senex.
Charmides
Fassu's
fassus es Charmidem dedisse aurum tibi.
Sycophanta
Scriptum quidem.
Charmides
Properas an non properas ire actutum ab his regionibus,
dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male?
Sycophanta
Quam ob rem?
985
Charmides
Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides,
quem tibi epistulas dedisse aiebas.
Sycophanta
Eho, quaeso, an tu is es?
Charmides
Is enim vero sum.
Sycophanta
Ain tu tandem? is ipsusne es?
Charmides
Aio.
Sycophanta
Ipsus es?
Charmides
Ipsus, inquam, Charmides sum.
Sycophanta
Ergo ipsusne es?
Charmides
Ipsissimus.
abin hinc ab oculis?
Sycophanta
Enim véro serio, quoniam advenis—
vapulabis meo arbitratu ét novorum aedilium.
990
Charmides
At etiam maledicis?
Sycophanta
Immo, salvos quandoquidem advenis—
di te perdant, si te flocci facio an periisses prius.
ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio:
ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim.
ibo, ad illúm renuntiabo qui mihi tris nummos dedit,
995
ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale.
qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides.—
Charmides
Postquam illic hinc ábiit, post loquendi libere
videtur tempus venisse atque occasio.
iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus,
1000
quid illí negoti fuerit ante aedis meas.
nam epistula illa mihi concenturiat metum
in corde et illud mille nummum quam rem agat.
numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:
nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet.
1005
sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit?
lubet observare quid agat: huc concessero.
Trinummus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.