Sangarinvs
Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae,
sperata erilis patria, te video libens.
650
sed amica mea et conserva quid agat Stephanium
curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram,
salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret
me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.
sed Stichus est hic quidem.
655
Stichvs
Fecisti, ere, facetias,
quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.
pro di immortales, quot ego voluptates fero,
quot risiones, quot iocos, quot savia,
saltationes, blanditias, prothymias.
Sangarinvs
Stiche.
660
Stichvs
Hem.
Sangarinvs
Quíd fit?
Stichvs
Euge, Sangarine lepidissume.
fero convivam Dionysum mihique et tibi.
namque edepol cena cocta est, locus liber datust
mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium,
ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho,
ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.
665
Sangarinvs
Quis somniavit aurum?
Stichvs
Quid id ad te attinet?
proin tu lavare propera.
Sangarinvs
Lautus sum.
Stichvs
Optime,
sequere ergo hác me íntro.
Sangarinvs
Ego vero sequor.
Stichvs
volo eluamus hodie, peregrina omnia
relinque, Athenas nunc colamus. sequere me.—
670
Sangarinvs
Sequor, et domum redeunti principium placet.
bona scaeva strenaque obviam occessit mihi.—
Stichus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.