Trachalio
Heus, máne.
Gripvs
Quid maneam?
Trachalio
Dum hánc tibi, quam tráhis, rudentem cómplico.
Gripvs
Mitté modo.
Trachalio
At pol ego te ádiuvo nam bónis quod bene fit haúd perit.
Gripvs
Turbída tempestas héri fuit,
940
nil hábeo, adulescens, píscium, ne tú mihi esse póstules;
non vídes referre me úvidum reté, sine squamosó pecu?
Trachalio
Non édepol piscis éxpeto quam tuí sermonis sum índigens.
Gripvs
Enícas iam me odio, quísquis es.
Trachalio
Non sínam ego abire hinc té. mane.
Gripvs
Cave sís malo. quid tú, malum, nám me retrahis?
945
Trachalio
Aúdi.
Gripvs
Non aúdio.
Trachalio
At pol qui aúdies póst.
Gripvs
Quin loquere quíd vis.
Trachalio
Eho máne dum, est óperae pretium quod tíbi ego narraré volo.
Gripvs
Elóquere quid id est?
Trachalio
Víde num quispíam consequitur própe nos.
Gripvs
Écquid est quód mea réferat?
Trachalio
Scílicet.
séd boni cónsili écquid in té mihi est?
950
Gripvs
Quíd negoti ést, modo díce.
Trachalio
Dicám, tace,
sí fidem modo dás mihi te nón fore infídum.
Gripvs
Dó fidem tibi, fídus ero, quísquis es.
Trachalio
Aúdi.
furtum égo vidi qui fáciebat;
norám dominum, id cui fíebat,
955
post ád furem egomet dévenio
feroque eí condicionem hóc pacto:
“ego istúc furtum scio cuí factum est;
nunc míhi si vis dare dímidium,
indícium domino nón faciam.”
is míhi nihil etiam réspondit.
quid inde aéquom est dari mihi? dímidium
960
volo ut dícas.
indícium domino nón faciam.”
quid inde aéquom est dari mihi? dímidium
Gripvs
Immo hercle étiam amplius,
nam nísi dat, domino dícundum
censeó.
nam nísi dat, domino dícundum
Trachalio
Tuo consilió faciam.
nunc ádvorte animum; námque hoc omne
attinét ad te.
nunc ádvorte animum; námque hoc omne
Gripvs
Quid fáctumst?
Trachalio
Vídulum istum cúiust novi ego hóminem iam pridem.
Gripvs
Quid est?
Trachalio
Et quo pacto periit.
Gripvs
At ego quo pacto inventust scio
et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio.
965
nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:
ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit.
hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.
Trachalio
Non ferat si dominus veniat?
Gripvs
Dominus huic, ne frustra sis,
nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo.
970
Trachalio
Itane vero?
Gripvs
Ecquem esse dices in mari piscem meum?
quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis,
nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.
in foro palam omnes vendo pro meis venalibus.
mare quidem commune certost omnibus.
975
Trachalio
Adsentio:
qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?
in mari inventust communi.
Gripvs
Esne impudenter impudens?
nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.
quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,
nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi,
980
dicant, in mari communi captos.
Trachalio
Quid ais, impudens?
ausu's
ausus es etiam comparare vidulum cum piscibus?
eadem tandem res videtur?
Gripvs
In manu non est mea:
ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.
meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.
985
Trachalio
Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti.
Gripvs
Philosophe.
Trachalio
Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice,
vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?
non enim tu híc quidem occupabis omnis quaestus quos voles:
et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.
990
vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus,
vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.
Gripvs
Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem?
Trachalio
Scelus,
nullus est.
Gripvs
Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio;
verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit.
995
Trachalio
Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer.
Gripvs
Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;
sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri.
Trachalio
Scio.
tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves:
fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.
1000
Gripvs
Quod scelus hodie hoc inveni.
Trachalio
Verba facimus, it dies.
vide sis, cuius arbitratu nos vis facere.
Gripvs
Viduli
arbitratu.
ita enim vero.
Trachalio
Stultus es.
Gripvs
Salve, Thales.
Trachalio
Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum,
quoius haec res arbitratu fiat.
1005
Gripvs
Quaeso, sanus es?
Trachalio
Elleborosus sum.
Gripvs
At ego cerritus, hunc non amittam tamen.
Trachalio
Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;
iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet,
ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist.
Gripvs
Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum.
1010
vis pugnare?
Trachalio
Quid opust? quin tu potius praedam divide.
Gripvs
Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules.
abeo ego hinc.
Trachalio
At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. mane.
Gripvs
Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero.
mitte rudentem, sceleste.
1015
Trachalio
Mittam: omitte vidulum.
Gripvs
Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.
Trachalio
Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur
aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur.
Gripvs
Quemne ego excepi in mari—
Trachalio
At ego ínspectavi e litore.
Gripvs
Mea opera, labore et rete et horia?
1020
Trachalio
Numqui minus,
si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul
te hunc habere, fur sum quam tu?
Gripvs
Nihilo.
Trachalio
Mane, mastigia:
quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam.
Gripvs
Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio,
nisi quia hunc meum esse dico.
1025
Trachalio
Ét ego item esse aio meum.
Gripvs
Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.
Trachalio
Quo pacto?
Gripvs
Sine me hinc abire, tú abi tacitus tuam viam;
nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;
tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est.
Trachalio
Ecquid condicionis audes ferre?
1030
Gripvs
Iam dudum fero:
ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.
Trachalio
Mane, dum refero condicionem.
Gripvs
Te, opsecro hercle, aufer modo.
Trachalio
Ecquem in his locis novisti?
Gripvs
Oportet vicinos meos.
Trachalio
Vbi tu hic habitas?
Gripvs
Porro illic longe usque in campis ultimis.
Trachalio
Vin qui in hac villa habitat, eius arbitratu fieri?
1035
Gripvs
Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo.
Trachalio
Fiat.
Gripvs
Euge, salva res est, praeda haec perpetua est mea;
ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas:
numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum.
ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. íbo ad arbitrum.
1040
Trachalio
Quid igitur?
Gripvs
Quamquam istuc esse ius meum certo scio,
fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum.
Trachalio
Nunc places.
Gripvs
Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem,
etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust.
Rudens. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.