Trachalio
Pró Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem,
615
agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus,
ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date.
vindicate, ne impiorum potior sit pollentia
quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles.
statuite exemplum impudenti, date pudori praemium,
620
facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere.
currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem,
qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum,
ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae
more antiquo in custodelam suom commiserunt caput,
625
praetorquete iniuriae prius cóllum quam ad vos pervenat.
Daemones
Quid istuc est negoti?
Trachalio
Per ego haec genua te optestor, senex,
quisquis es—
Daemones
Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi
quod tumultues.
Trachalio
Teque oro et quaeso, si speras tibi
hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium
630
eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem,
atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi,
Daemones
Sanun es?
Trachalio
Seu tibi confidis fore multam magudarim
ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex.
Daemones
At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom,
635
ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam
et tibi eventuram hoc anno úberem messem mali,
ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues.
Trachalio
Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia.
Daemones
Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor.
640
Trachalio
Obsecro, hoc praevortere ergo.
Daemones
Quid negotist?
Trachalio
Mulieres
duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili,
quibus advorsum ius legesque ínsignite iniuria hic
facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria
indigne adflictatur.
645
Daemones
Quis homo est tanta confidentia,
qui sacerdotem violare aúdet? sed eae mulieres
quae sunt? aut quid is iniqui fit?
Trachalio
Si das operam, eloquar.
Veneris signum sunt amplexae. nunc
homo audacissimus
eas deripere volt. eas ámbas esse oportet
liberas.
Daemones
Quis istic est qui deos tam parvi pendit?
paucis expedi.
650
Trachalio
Fraudis sceleris parricidi periuri plenis
simus,
legirupa impudens impurus inverecundissimus,
uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem?
Daemones
Edepol infortunio hominem praedicas donabilem.
Trachalio
Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit.
655
Daemones
At malo cum magno suo fecít hercle. ite istinc foras,
Turbalio, Sparax. ubi estis?
Trachalio
I obsecro intro, subveni
illis.
Daemones
Iterum haud imperabo. sequimini hac.
Trachalio
Age nunciam,
iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui.
Daemones
Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.—
660
Trachalio
Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur.
nimis velim improbissimo homini malas edentaverint.
sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres.
Rudens. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.