Ampelisca
Quid míhi meliust, quid mágis in remst, quam a córpore vitam ut sécludam?
220
ita mále vivo atque ita míhi multae in pectóre sunt curae exánimales.
ita rés se habent: vitae haú parco, perdidí spem qua me obléctabam.
omnía iam circumcúrsavi atque omníbus latebris perréptavi
quaerére conservam, vóce oculis auríbus ut pervestígarem.
neque eam úsquam invenio néque quo eam neque quá quaeram consúltumst,
225
neque quém rogitem respónsorem quemquam ínterea convénio,
neque mágis solae terraé solae sunt quam haéc loca atque hae regiónes;
neque sí vivit, eam víva umquam quin ínveniam desístam.
Palaestra
Quóianam vox míhi prope hic sonat?
Ampelisca
Pértimui, quis híc loquitur prope?
230
Palaestra
Spés bona, obsecro, súbventa mihi,
éxime ex hóc miseram metu.
Ampelisca
Cérto vox múliebris aúris tetigít meas.
Palaestra
Múlier est, múliebris vóx mi ad aurís venit.
num Ámpelisca óbsecro est?
235
Ampelisca
Tén, Palaestra, aúdio?
Palaestra
Quín voco, ut me aúdiat, nómine illám suo?
Ámpelisca.
Ampelisca
Hém quis est?
Palaestra
Ego, Palaestra
Ampelisca
Díc ubi es?
Palaestra
Pól ego nunc ín malis plúrimis.
Ampelisca
Sócia sum, néc minor párs meast quam tua.
séd videre éxpeto té.
240
Palaestra
Mihi es aémula.
Ampelisca
Cónsequamúr gradu vócem. ubi es?
Palaestra
Écce me.
áccede ad me átque adi cóntra.
Ampelisca
Fit sédulo.
Palaestra
Cédo manum.
Ampelisca
Áccipe.
Palaestra
Díc, vivisne? óbsecro.
Ampelisca
Tú facis mé quidem ut vívere núnc velim,
quóm mihi té licet tángere. ut víx mihi
245
crédo ego hoc, té tenere. óbsecro, ampléctere,
spés mea. ut me ómnium iám laborúm levas.
Palaestra
Óccupas praéloqui quaé mea orátiost.
núnc abire hínc decet nós.
Ampelisca
Quo, amabo, íbimus?
Palaestra
Lítus hoc pérsequamúr.
250
Ampelisca
Sequor quó lubet.
sícine hic cum úvida véste grassábimur?
Palaestra
Hóc quod est, íd necessárium est pérpeti.
séd quid hoc, óbsecro, est?
Ampelisca
Quid?
Palaestra
Víden, amabo,
fanum
videsne hóc?
Ampelisca
Vbi est?
Palaestra
Ad déxteram.
Ampelisca
Videó decorum dís locum vidérier.
255
Palaestra
Haud lónge abesse opórtet homines hínc, ita hic lepidúst locus.
quísquis est deus, véneror ut nos éx hac aerumna éximat,
míseras inopis aérumnosas út aliquo auxilio ádiuvet.
Rudens. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.