Simo
Vóx viri péssumi me éxciet foras.
1285
séd quid hoc? quó modo? quíd video ego?
Psevdolvs
Cúm corona ébrium Pseúdolum tuom.
Simo
Líbere hercle hóc quidem. séd vide statum.
núm mea grátia pértimescít magis?
cógito, saéviter blanditerne ádloquar.
1290
sed me hóc votat vim fácere nunc
quód fero, sí qua in hoc spés sitast mihi.
Psevdolvs
Vír malus viro óptumo obviam it.
Simo
Dí te ament, Pseúdole. fú i in malám crucem.
Psevdolvs
Cur égo adflictor?
1295
Simo
Quid tú, malum, in os igitúr mi ebrius inrúctas?
Psevdolvs
Mólliter síc tene mé, cave né cadam:
non vídes me ut madide mádeam?
Simo
Quae ístaec audáciast, té sic intérdius
cúm corolla ébrium incédere?
Psevdolvs
Lubet.
Simo
Quíd, lubet? pérgin ructáre in os mihi?
1300
Psevdolvs
Suávis ructús mihi est. síc sine, Simo.
Simo
Credo équidem potesse té, scelus,
Mássici móntis ubérrumos quáttuor
frúctus ebíbere in hora úna.
Psevdolvs
Hiberna áddito.
Simo
Hau mále mones, sed díc tamen,
1305
únde onustám celocem ágere te praédicem?
Psevdolvs
Cúm tuo fílio pérpotaví modo.
séd, Simo, ut probe táctus Ballio est!
quaé tibi díxi, ut effécta reddidi!
Simo
Péssumu
’
s es homo.
1310
Psevdolvs
Mulier haec facit.
cúm tuo fílio líbera accubat.
Simo
ómnia, ut quícque egisti, órdine scio.
Psevdolvs
Quíd ergo dubitas dáre mi argentum?
Simo
Iús petis, fateór. tene.
Psevdolvs
át negabás daturum ésse te mihi.
onera húnc hominem atque me cónsequere hac.
1315
Simo
Egone ístum onerém?
Psevdolvs
Onerábis, scio.
Simo
Quid ego huíc homini faciám? satin ultro et argéntum aufert et me ínridet?
Psevdolvs
Vae víctis.
Simo
Vorte ergo úmerum.
Psevdolvs
Em.
Simo
Hóc ego numquam rátus sum
fore me, út tibi fierem súpplex.
heu heú heu.
1320
Psevdolvs
Desine.
Simo
Dóleo.
Psevdolvs
Ni doléres tu, ego dolérem.
Simo
Quid? hoc aúferen, Pseudole mi, aps tuo ero?
Psevdolvs
Lubentíssimo corde atque ánimo.
Simo
Non aúdes, quaeso, aliquám partem mihi grátiam facere hinc árgenti?
Psevdolvs
Non: mé dices avidum ésse hominem nam hinc númquam eris nummo dívitior;
neque té mei tergi mísereret, si hoc nón hodie ecfecíssem.
Simo
Erit úbi te ulciscar, sí vivo.
1325
Psevdolvs
Quid mínitare? habeo térgum.
Simo
Age sáne igitur.
Psevdolvs
Redi.
Simo
Quíd redeam?
Psevdolvs
Redi módo: non eris decéptus.
Simo
Redeó.
Psevdolvs
Simul mecum
i pótatum.
Simo
Egone éam?
Psevdolvs
Fac quod te iúbeo:
si is, aút dimidium aut plús etiam faxo hínc feres.
Simo
Eo, duc mé quo vis.
Psevdolvs
Quid núnc? numquid íratus és aut mihi aút filió propter hás res, Simó?
Simo
Nil profécto.
Psevdolvs
I hac.
Ballio
Té sequor. quín vocas spéctatorés simul?
1330
Psevdolvs
Hércle me isti haú solent
vocáre, neque ergo ego ístos;
vérum si vóltis adplaúdere atque ádprobare
húnc gregem et fábulam,
in crástinum vos vocábo.
1335
Pseudolus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.