Ballio
Mínus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom,
nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum.
Psevdolvs
Heus tu, nunc occasio est et tempus.
Simo
Tecum sentio.
Psevdolvs
Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero.
Simo
Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum
960
angiportum, in id angiportum me devorti iusserat;
quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio.
Ballio
Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat?
peregrina facies videtur hominis atque ignobilis.
Simo
Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius.
965
Ballio
Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium?
Simo
Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo.
Ballio
Eho, an non príus salutas?
Simo
Nulla est mihi salus dataria.
Ballio
Nam pol hinc tantumdem accipies.
969970
Psevdolvs
Iam inde a principio probe.
Simo
Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo.
Ballio
Egomet me.
Simo
Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas,
nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit.
Psevdolvs
Salvos sum, iam philosophatur.
Simo
Hominem ego hic quaero malum,
legirupam, impurum, peiurum atque impium.
975
Ballio
Me quaeritat,
nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo.
quid est ei homini nomen?
Simo
Leno Ballio.
Ballio
Scivin ego?
ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris.
Simo
Tune es Ballio?
Ballio
Ego enim vero is sum.
979980
Simo
Vt vestitu
’
s es, es perfossor parietum.
Ballio
Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum.
Simo
Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere.
hanc epistulam accipe a me, hanc mé tibi iussit dare.
Ballio
Quis is homost qui iussit?
Psevdolvs
Perii, nunc homo in medio lutost;
nomen nescit, haeret haec res.
985
Ballio
Quem hanc misisse ad me autumas?
Simo
Nosce imaginem: tute eius nomen memorato mihi,
ut sciam te Ballionem esse ipsum.
Ballio
Cedo mi epistulam.
Simo
Accipe et cognosce signum.
Ballio
Oh, Polymachaeroplagides
purus putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagides
nomen est.
990
Simo
Scio iám me recte tibi dedisse epistulam,
postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es.
Ballio
Quid agit is?
Simo
Quod homo edepol fortis atque bellator probus.
sed propera hanc pellegere quaeso epistulam (ita negotium est),
atque accipere argentum actutum mulieremque emittere.
nam necessést hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi,
995
ita erus meus est imperiosus.
Ballio
Novi, notis praedicas.
Simo
Propera pellegere épistulam ergo.
Ballio
Id ago, si taceas modo.
milés lenoni Ballioni epistulam
conscriptam mittit Polymachaeroplagides,
imagine obsignatam quae inter nos duo
1000
convenit olim. sumbolust in epistula.
video, et cognosco signum. sed in epistula
nullam salutem mittere scriptam solet?
Simo
Ita militaris disciplinast, Ballio:
manu salutem mittunt benevolentibus;
1005
eadém malam rem mittunt malevolentibus.
sed, ut occepisti, perge opera experirier
quid epistula ista narret.
Ballio
Ausculta modo.
Harpax calator meus est, ad te qui venit—
tun es is Harpax?
1010
Simo
Ego sum, atque ipse
ἅρπαξ quidem.
Ballio
“Qui epistulam istam fert; ab eo argentum accipi,
cum eo simitu mulierem mitti volo.
salutem scriptam dignum est dignis mittere:
te si arbitrarem dignum, misissem tibi.”
Simo
Quid nunc?
1015
Ballio
Argentum des, abducas mulierem.
Simo
Vter remoratur?
Ballio
Quin sequere ergo intro.—
Simo
Sequor.—
Pseudolus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.