Calidorvs
Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia:
scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam.
695
Charinvs
Commemini omnia: id tu modo, me quid vis facere, fac sciam.
Calidorvs
Quom haec tibi alia sum elocutus, vix rem scis de symbolo.
Charinvs
Omnia, inquam. tu modo quid me facere vis fac ut sciam.
Calidorvs
Pseudolus mi ita imperavit, ut aliquem hominem strenuom
benevolentem adducerem ad se.
Charinvs
Servas imperium probe;
nám et amicum et benevolentem ducis. sed istic Pseudolus
novos mihist.
700
Calidorvs
Nimium est mortalis graphicus, †heuretes mihi est.
is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi.
Psevdolvs
Magnufice hominem compellabo.
Calidorvs
Quoia vox resonat?
Psevdolvs
Io,
io te te, turanne, te te égo, qui imperitas Pseudolo,
quaero, quoi ter trina tríplicia, tríbus modis tria gaudia,
artibus tribus trís demeritas dem laetitias, de tribus
705
fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam;
in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo.
Calidorvs
Illic homost.
Charinvs
Vt paratragoedat carnufex.
Psevdolvs
Confer gradum
contra pariter, porge audacter ad salutem bracchium.
Calidorvs
Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole?
Psevdolvs
Immo utrumque.
710
Charinvs
Vtrumque, salve. sed quid actumst?
Psevdolvs
Quid times?
Calidorvs
Attuli hunc.
Psevdolvs
Quid, attulisti?
Calidorvs
Adduxi volui dicere.
Psevdolvs
Quis istic est?
Calidorvs
Charinus.
Psevdolvs
Euge. iam
χάριν τούτῳ ποιοῦ.
Charinvs
Quin tu si quid opust, mi audacter imperas?
Psevdolvs
Tam gratiast.
bene sit tibi, Charine. nolo tibi molestos esse nos.
Charinvs
Vos molestos mihi? molestumst mi id quidem.
715
Psevdolvs
Tum igitur mane.
Calidorvs
Quid istuc est?
Psevdolvs
Epistulam modo hanc íntercepi et sumbolum.
Calidorvs
Sumbolum? quem sumbolum?
Psevdolvs
Qui a milite allatust modo.
eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis,
tuam qui amicam hinc arcessebat, éi os sublevi modo.
Calidorvs
Quo modo?
720
Psevdolvs
Horum causa haec agitur spectatorum fabula:
hi sciunt, qui hic adfuerunt; vobis post narravero.
Calidorvs
Quid nunc agimus?
Psevdolvs
Liberam hodie tuam amicam amplexabere.
Calidorvs
Egone?
Psevdolvs
Tu istic ipsus, inquam, si quidem hoc vivet caput;
si modo mihi hominem invenietis propere.
Charinvs
Qua facie?
Psevdolvs
Malum,
callidum, doctum, qui quando principium prehenderit,
725
porro sua virtute teneat quid se facere oporteat;
atque qui hic non visitatus saepe sit.
Charinvs
Si servos est,
numquid refert?
Psevdolvs
Immo multo mavolo quam liberum.
Charinvs
Posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum domo,
qui a patre advenit Carysto nec dum exiit ex aedibus
730
quoquam neque Athenas advenit umquam ante hesternum diem.
Psevdolvs
Bene iuvas. sed quinque inventis opus est argenti minis
mutuis, quas hodie reddam: nam huius mihi debet pater.
Charinvs
Ego dabo, ne quaere aliunde.
Psevdolvs
O hominem opportunum mihi.
etiam opust chlamyde et machaera et petaso.
735
Charinvs
Possum a me dare.
Psevdolvs
Di immortales, non Charinus míhi hic quidem, sed Copiast.
sed istic servos, ex Carysto qui hic adest, ecquid sapit?
Charinvs
Hircum ab alis.
Psevdolvs
Manuleatam tunicam habere hominem addecet.
ecquid is homo habet aceti in pectore?
Charinvs
Atque acidissumi.
Psevdolvs
Quid, si opus sít ut dulce promat indidem, ecquid habet?
740
Charinvs
Rogas?
murrinam, passum, defrutum, mellam, mel quoivismodi;
quin in corde instruere quondam coepit pantopolium.
Psevdolvs
Eugepae, lepide, Charine, meo me ludo lamberas.
sed quid nomen esse dicam ego isti servo?
Charinvs
Simiae.
Psevdolvs
Scitne in re advorsa vorsari?
745
Charinvs
Turbo non aeque citust.
Psevdolvs
Ecquid argutust?
Charinvs
Malorum facinorum saepissime.
Psevdolvs
Quid cum manifesto tenetur?
Charinvs
Anguillast, elabitur.
Psevdolvs
Ecquid is homo scitust?
Charinvs
Plebi scitum non est scitius.
Psevdolvs
Probus homo est, ut praedicare te audio.
Charinvs
Immo si scias,
ubi te aspexerit, narrabit ultro quid sese velis.
750
sed quid es acturus?
Psevdolvs
Dicam. úbi hominem exornavero,
subditivom fieri ego illum militis servom volo;
sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis,
mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam.
ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero.
755
Calidorvs
Quid nunc igitur stamus?
Psevdolvs
Hominem cum ornamentis omnibus
exornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum.
sed properate.
Calidorvs
Prius illi erimus quam tu.—
Psevdolvs
Abite ergo ocius.
quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit,
nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst:
760
omnes ordine sub signis ducam legiones meas,
avi sinistra, auspicio liquido atque ex
mea sententia;
confidentia est inimicos meos me posse perdere.
nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam,
quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam.
765
iam égo hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium.
Pseudolus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.