Lycvs
Decipitur nemo, mea quidem sententia,
qui suis amicis narrat recte res suas;
nam omnibus amicis meis idem unum convenit,
1340
ut me suspendam, ne addicar Agorastocli.
Agorastocles
Leno, eamus in ius.
Lycvs
Opsecro te, Agorastocles,
suspendere ut me liceat.
Hanno
In ius te voco.
Lycvs
Quid tibi mecum autem?
Hanno
Quia hasce aio liberas
ingenuasque esse filias ambas meas;
1345
eae súnt surruptae cum nutrice parvolae.
Lycvs
Iam pridem equidem istuc scivi, et miratus fui,
neminem venire qui istas adsereret manu.
meae quidem profecto non sunt.
Antamonides
Leno, in ius eas.
Lycvs
De prandio tu dicis. debetur, dabo.
1350
Agorastocles
Duplum pro furto mi opus est.
Lycvs
Sume hinc quid lubet.
Hanno
Et mihi suppliciis multis.
Lycvs
Sume hinc quid lubet:
Antamonides
Et mihi quidem mina argenti.
Lycvs
Sume hinc quid lubet.
collo rem solvam iam omnibus, quasi baiolus.
Agorastocles
Numquid recusas contra me?
1355
Lycvs
Haud verbum quidem.
Agorastocles
Ite igitur intro, mulieres. sed patrue mi,
tuam, ut dixisti, mihi desponde filiam.
Hanno
Haud aliter ausim.
Antamonides
Bene vale.
Agorastocles
Et tu bene vale.
Antamonides
Leno, arrabonem hoc pro mina mecum fero.—
Lycvs
Perii hercle.
1360
Agorastocles
Immo haud multo post, si in ius veneris.
Lycvs
Quin egomet tibi me addico. quid praetore opust?
verum obsecro te, ut liceat simplum solvere,
trecentos Philippos; credo conradi potest:
cras auctionem faciam.
Agorastocles
Tantisper quidem
ut sis apud me lignea in custodia.
1365
Lycvs
Fiat.
Agorastocles
Sequere intro, patrue mi, út hunc festum diem
habeamus hilare, huius malo et nostro bono.
multum valete. multa verba fecimus;
malum postremo omne ad lenonem reccidit.
nunc, quod postremum est condimentum fabulae,
1370
si placuit, plausum postulat comoedia.—
Poenulus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.