Adelphasivm
Fuit hódie operae pretiúm cuivis qui amábilitati animum adiceret,
oculís epulas dare, délubrum qui hodie órnatum eo visére venit.
1175
deamávi ecastor ílli hodie lepidíssima munera méretricum,
digná dea venustissimá Venere, neque cóntempsi eius opés hodie.
tanta íbi copia venustátum aderat, in suó quique loco síta munde.
arás tus, murrinus, ómnis odor
complébat. haud sordére visust
festús dies, Venus, nec tuóm fanum:
tantús ibi clientarum érat numerus,
1180
quae ad Cálydoniam venérant Venerem.
complébat. haud sordére visust
tantús ibi clientarum érat numerus,
Anterastilis
Certo enim, quod quidem ad nos duas
attínuit, praepotentés pulchre
pacísque potentes, sóror, fuimus,
neque ab iúventute inibi inrídiculo
habitaé, quod pol,
soror, céteris omnibus fáctumst.
pacísque potentes, sóror, fuimus,
habitaé, quod pol,
Adelphasivm
Malim ístuc aliis vídeatur, quam uti tú te, soror, conlaúdes.
Anterastilis
Spero équidem.
1185
Adelphasivm
Et pól ego, quom, íngeniis quibus súmus atque aliae, gnósco;
eo súmus gnatae genere, út deceat nos ésse a culpa cástas.
Hanno
Iuppíter, qui genus colis álisque hominum, per quém vivimus vitálem aevom,
quem pénes spes vitae súnt hominum omniúm, da diem hunc sospítem quaeso,
† rebus meis agundis, ut quíbus annos multós carui quasque
é patria
perdidi parvas † redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.
1190
Agorastocles
Omnía faciet Iuppíter faxo,
nam mi ést obnoxius ét me metuít.
nam mi ést obnoxius ét me metuít.
Hanno
Tace quaeso.
Agorastocles
Ne lácruma, patrue.
Anterastilis
Vt vólup est homini, méa soror, si quód agit cluet victória;
sicút nos hodie intér alias praestítimus pulchritúdine.
Adelphasivm
Stultá, soror, magis es quám volo. an tu éo pulchra videre, óbsecro,
si tíbi illi non os óblitumst fulígine?
1195
Agorastocles
O pátrue, o patrue mí.
Hanno
Quid est,
fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi.
Agorastocles
At enim hóc volo agas.
Hanno
At enim ágo istuc.
Agorastocles
O pátrue mi patruíssime.
Hanno
Quid est?
Agorastocles
Ést lepida et lauta. út sapit.
Hanno
Ingénium patris habet quód sapit.
Agorastocles
Quae rés? iam diu édepol sápientiám tuam
haéc quidem abusast.
nunc hínc sapit, hinc sentít, quidquid
sapit, éx meo amore.
1200
Adelphasivm
Nón eo genere súmus prognatae, tam étsi sumus servaé, soror,
ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.
multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst,
quom sibi nimis placent minusque áddunt operam, uti placeant viris.
Anterastilis
Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror,
1205
quodque haruspéx de ambabus dixit.
Agorastocles
Velim de me aliquid dixerit.
Anterastilis
Nos fore invíto domino nostro diebus paucis liberas.
id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio.
Agorastocles
Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio,
libertatem, quia me amare hanc scit.
1210
Adelphasivm
Soror, sequere hac.
Anterastilis
Sequor.
Hanno
Prius quam abitis, vos volo ambas. nisi piget, consistite.
Adelphasivm
Quis revocat?
Agorastocles
Qui bene volt vobis facere.
Adelphasivm
Facere occasiost.
sed quis homost?
Agorastocles
Amicus vobis.
Adelphasivm
Qui quidem inimicus non siet.
Agorastocles
Bonus est hic homo, mea voluptas.
Adelphasivm
Pol istum malim quam malum.
Agorastocles
Siquidem amicitiast habenda, cum hoc habendast.
1215
Adelphasivm
Hau precor.
Agorastocles
Multa bona volt vobis facere.
Adelphasivm
Bonus bonis bene feceris.
Hanno
Gaudio ero vobis.
Adelphasivm
At edepol nos voluptati tibi.
Hanno
Libertatique.
Adelphasivm
Istoc pretio tuas nos facile feceris.
Agorastocles
Patrue mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter,
iam hercle ego illam uxorem ducam et Iunonem extrudam foras.
1220
ut pudice verba fecit, cogitate et commode,
ut modeste orationem praebuit.
Hanno
Certo haec meast.
sed ut astú sum adgressus ad eas.
Agorastocles
Lepide hercle atque commode.
Hanno
Pergo etiam temptare?
Agorastocles
In pauca confer: sitiunt qui sedent.
Hanno
Quid istic? quod faciundumst cur non agimus? in ius vos voco.
1225
Agorastocles
Nunc, pátrue, tu frugí bonae es. tené. vin ego hanc adpréndam?
Adelphasivm
An patruos est, Agorastocles, tuos hic?
Agorastocles
Iam faxo scibis.
nunc pol ego te ulciscar probe, nam faxo—mea eris sponsa.
Hanno
Ite in ius, ne moramini. antestare me atque duce.
Agorastocles
Ego te antestabor, postea hanc amabo atque amplexabor.
1230
sed illúd quidem volui dícere—immo hercle díxi quod volebam.
Hanno
Moramini. in ius vos voco, nisi honestiust prehendi.
Adelphasivm
Quid in iús vocas nos? quid tibi debemus?
Agorastocles
Dicet illi.
Adelphasivm
Etiam me meae latrant canes?
Agorastocles
At tu hercle adludiato:
dato mihi pro offa savium, pro ósse linguam obicito.
1235
ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.
Hanno
Ite si ítis.
Adelphasivm
Quid nos fecimus tibi?
Hanno
Fures estis ambae.
Adelphasivm
Nosne tíbi?
Hanno
Vos inquam.
Agorastocles
Atque ego scio.
Adelphasivm
Quid id fúrtist?
Agorastocles
Hunc rogato.
Hanno
Quia annos multos filias meas célavistis clam me,
atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas.
1240
Adelphasivm
Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos.
Agorastocles
Da pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det.
Adelphasivm
Nil tecum ago, apscede opsecro.
Agorastocles
Atque hércle mecum agendum est.
nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est;
et praedicabo quo modo
vos furta faciatis multa
1245
quoque modo húius filias apud vós habeatis servas,
quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis.
Adelphasivm
Vbi sunt eae? aut quas, opsecro?
Agorastocles
Satis iám sunt maceratae.
Hanno
Quid si eloquamur?
Agorastocles
Censeo hercle, patrue.
Adelphasivm
Misera timeo,
quid hoc sít negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto.
1250
Hanno
Advortite animum, mulieres. primum, si id fieri possit,
ne indigna indignis di darent, id ego evenire vellem;
nunc quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri,
eas dís est aequom gratias nos agere sempiternas,
quom nostram pietatem adprobant decorantque di immortales.
1255
vos meae estis ambae filiae et hic ést cognatus vester,
huiusce fratris filius, Agorastocles.
Adelphasivm
Amabo,
num hi falso oblectant gaudio nos?
Agorastocles
At ita me di servent,
ut hic páter est vester. date manus.
Adelphasivm
Salve, insperate nobis
pater, té complecti nos sine.
1260
Anterastilis
Cupite atque exspectate
pater, salve.
Adelphasivm
Ambae filiae sumus.
Anterastilis
Amplectamur ambae.
Agorastocles
Quis me amplectetur postea?
Hanno
Nunc ego sum fotunatus,
multorum annorum miserias nunc hac voluptate sedo.
Adelphasivm
Vix hoc videmur credere.
Hanno
Magis quí credatis dicam.
nam vostra nutrix † primum me cognovit.
1265
Adelphasivm
Vbi ea, amabo, est?
Hanno
Apud hunc est.
Agorastocles
Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum?
omitte saltem tu altera. nolo ego istuc.
Adelphasivm
Enicas me.
prius quám tibi desponderit.
Agorastocles
Mitto.
Adelphasivm
Sperate, salve.
Hanno
Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem.
quibus núnc in terra melius est?
1270
Agorastocles
Eveniunt digna dignis.
Hanno
Tandem huic cupitum contigit.
Agorastocles
O Apella, o Zeuxis pictor,
cur numero éstis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?
nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla.
Hanno
Dí deaeque omnes, vóbis habeo mérito magnas grátias,
quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis,
1275
ut meae gnátae ad me redirent in potestatem meam.
Adelphasivm
Mi pater, tua pietas plane nobis auxilio fuit.
Agorastocles
Patrue, facito in memoria habeas, tuam maiorem filiam
mihi te despondisse.
Hanno
Memini.
Agorastocles
Et dotis quid promiseris.
Poenulus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.