Agorastocles
Quid est? quid voltis, testes?
Advocati
Specta ad dexteram.
tuos sérvos aurum ípsi lenoni dabit.
Collybiscvs
Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei
trecenti nummi, qui vocantur Philippei.
hinc me procura; propere hosce apsumi volo.
715
Lycvs
Edepol fecisti prodigum promum tibi.
age, eamus intro.
Collybiscvs
Te sequor.
Lycvs
Age, age, ambula,
ibí, quae reliqua, alia fabulabimur.
Collybiscvs
Eadém narrabo tibi res Spartiaticas.
Lycvs
Quin sequere me ergo.—
720
Collybiscvs
Abduc intro. addictum tenes.—
Agorastocles
Quid nunc mi auctores estis?
Advocati
Vt frugi sies.
Agorastocles
Quid si animus esse non sinit?
Advocati
Esto ut sinit.
Agorastocles
Vidistis, leno quom aurum accepit?
Advocati
Vidimus.
Agorastocles
Eum vos meum esse servom scitis?
Advocati
Scivimus.
Agorastocles
Rem adversus populi saepe leges?
725
Advocati
Scivimus.
Agorastocles
Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,
mox quom ad praetorem úsus veniet.
Advocati
Meminimus.
Agorastocles
Quid si recenti re aedis pultem?
Advocati
Censeo.
Agorastocles
Si pultem, non recludet?
Advocati
Panem frangito.
Agorastocles
Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem,
730
meus sérvos ad eum veneritne?
Advocati
Quippini?
Agorastocles
Cum auri ducentis nummis Philippis?
Advocati
Quippini?
Agorastocles
Ibi extémplo leno errabit.
Adelphasivm
Qua de re?
Agorastocles
Rogas?
quia centum nummis minus dicetur.
Advocati
Bene putas.
Agorastocles
Alium censebit quaeritari.
735
Advocati
Scilicet.
Agorastocles
Extemplo denegabit.
Advocati
Iuratus quidem.
Agorastocles
Homo fúrti sese adstringet.
Adelphasivm
Hau dubium id quidemst.
Agorastocles
Quantum quantum ad eum erit delatum.
Advocati
Quippini?
Agorastocles
Diespiter vos perduit.
Advocati
Te quippini?
Agorastocles
Ibo et pultabo ianuam iam.
740
Advocati
Quippini?
Agorastocles
Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores.
foras égrediri video lenonem Lycum.
adeste quaeso.
Advocati
Quippini? † si voles
operire capita, ne nos leno noverit,
qui illi malae rei tantae fuimus inlices.
745
Poenulus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.