Agorastocles
Quam rém agis, miles? qui lubet patruo meo
loqui inclementer? ne mirere, mulieres
quod eum secuntur: modo cognovit filias
suas ésse hasce ambas.
1375
Lycvs
Hem, quod verbum aures meas
tetigit? nunc perii.
Antamonides
Vnde haec perierunt domo?
Agorastocles
Carthaginienses sunt.
Lycvs
At ego sum perditus.
illuc ego metui semper, ne cognosceret
eas áliquis, quod nunc factumst. vae misero mihi,
periere, opinor, duodeviginti minae,
1380
qui hasce emi.
Agorastocles
Et tute ipse periisti, Lyce.
Hanno
Quis hic est?
Agorastocles
Vtrumvis est, vel leno vel Lycus.
in servitute hic filias habuit tuas,
et mi auri fur est.
Hanno
Bellum hominem, quem noveris.
Antamonides
Leno, rapacem te esse semper credidi,
1385
verúm etiam furacem qui norunt magis.
Lycvs
Accedam. per ego tua te genua óbsecro
et hunc, cognatum quem tuom esse intellego:
quando boni estis, ut bonos facere addecet
faciatis, vestro subveniatis supplici.
1390
iam pridem equidem istas scivi ésse liberas
et exspectabam, si qui eas ássereret manu.
nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom
reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo,
me malitiose nil fecisse, Agorastocles.
1395
Agorastocles
Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam.
omitte genua.
Lycvs
Mitto, si ita sententia est.
Antamonides
Heús tu leno.
Lycvs
Quid lenonem vis inter negotium?
Antamonides
Vt minam mi argenti reddas, prius quam in nervom abducere.
Lycvs
Di meliora faxint.
1400
Antamonides
Sic est: hodie cenabis toris.
aurum argentum collum, leno, tris res nunc debes simul.
Hanno
Quid me
in hac re facere deceat, egomet mecum cogito.
si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido,
quantum audivi ingenium et mores eius quo pacto sient.
Adelphasivm
Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei sit pessumo, obsecro.
1405
Anterastilis
Ausculta sorori. abi, díiunge inimicitias cum improbo.
Hanno
Hoc age sis, leno. quamquam ego te meruisse ut pereas scio,
non experiar tecum.
Agorastocles
Neque ego; si aurum mihi reddes meum,
leno, quando ex nervo
emissu's
emissus es — compingare in carcerem.
Lycvs
Iamne autem ut soles?
1410
Antamonides
Ego, Poene, tibi me purgatum volo.
si quid dixi iratus advorsum animi tui sententiam,
id uti ignoscas quaeso; et quom istas invenisti filias,
ita me di ament
ut mihi volup est.
Hanno
Ignosco et credo tibi.
Antamonides
Leno, tu autem amicam mihi des facito aut
auri mihi reddas minam.
Lycvs
Vin tibicinam meam habere?
1415
Antamonides
Nil moror tibicinam;
nescias, utrum ei maiores buccaene an mammae sient.
Lycvs
Dabo quae placeat.
Antamonides
Cura.
Lycvs
Aúrum cras ad te referam tuom.
Agorastocles
Facito in memoria habeas.
Lycvs
Miles, sequere me.—
Antamonides
Ego vero sequor.—
Agorastocles
Quid ais, patrue? quando hinc ire cogitas Carthaginem?
nam tecum mi una ire certum est.
1420
Hanno
Vbi primum potero, ilico.
Agorastocles
Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas dies.
Hanno
Faciam ita ut vis.
Agorastocles
Age sis, eamus, nos curemus. plaudite.
Poenulus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.