Agorastocles
Ain tú tibi dixe Syncerastum, Milphio,
eas ésse ingenuas ambas surrupticias
Charthaginiensis?
Milphio
Aio, et, si frugi esse vis,
eas líberali iam adseres causa manu.
nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati
965
servire ante oculos, domi quae fuerint liberae.
Hanno
Pro di immortales, opsecro vostram fidem,
quam orationem hanc aures dulcem devorant.
creta est profecto hórum hominum oratio,
ut mi apsterserunt omnem sorditudinem.
970
Agorastocles
Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes.
Milphio
Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter?
aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi.
Agorastocles
Incipere multost quam impetrare facilius.
Milphio
Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit?
975
numnam in balineis circumductust pallio?
Agorastocles
Facies quidem edepol Punicast.
Milphio
Guggast homo.
servos quidem edepol veteres antiquosque habet.
Agorastocles
Qui scis?
Milphio
Viden homines sarcinatos consequi?
† atque ut opinor digitos in manibus non habent.
980
Agorastocles
Quid iam?
Milphio
Quia incedunt cum anulatis auribus.
Hanno
Adibo hosce atque áppellabo Punice.
si respondebunt, Punice pergam loqui;
si non, tum ad horum mores linguam vertero.
Milphio
Quid ais tu? écquid commeministi Punice?
985
Agorastocles
Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi,
qui illim sexennis perierim Carthagine?
Hanno
Pro di immortales, plurumi ad illum modum
periere pueri liberi Carthagine.
Milphio
Quid ais tu?
990
Agorastocles
Quid vis?
Milphio
Vin appellem hunc Punice?
Agorastocles
An scis?
Milphio
Nullus me est hodie Poenus Poenior.
Agorastocles
Adi atque appella, quid velit, quid venerit,
qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris.
Milphio
Avo. quoiates estis aut quo ex oppido?
Hanno
Anno byn mytthymballe udradait annech.
995
Agorastocles
Quid ait?
Milphio
Hannonem se esse ait Carthagine,
Carthaginiensis Mytthumbalis filium.
Hanno
Avo.
Milphio
Salutat.
Hanno
Donni.
Milphio
Doni volt tibi
dare hic nescio quid. audin pollicitarier?
Agorastocles
Saluta hunc rursus Punice verbis meis.
1000
Milphio
Avo donni inquit hic tibi verbis suis.
Hanno
Me har bocca.
Milphio
Istuc tibi sit potius quam mihi.
Agorastocles
Quid ait?
Milphio
Miseram esse praedicat buccam sibi.
fortasse medicos nos esse arbitrarier.
Agorastocles
Si
ita est, nega esse; nolo ego errare hospitem.
1005
Milphio
Audin tu?
Hanno
Rufeyn nyccho issam.
Agorastocles
Sic volo
profecto vera cuncta huic expedirier.
roga númquid opus sit.
Milphio
Tu qui zonam non habes,
quid in hanc venistis urbem aút quid quaeritis?
Hanno
Muphursa.
1010
Agorastocles
Quid ait?
Hanno
Miuulec hianna.
Agorastocles
Quid venit?
Milphio
Non audis? mures Africanos praedicat
in pompam ludis dare se velle aedilibus.
Hanno
Lech lachanna nilimniichto.
Agorastocles
Quid nunc ait?
Milphio
Ligulas, canalis ait se advexisse et nuces:
nunc orat, operam ut des sibi, ut ea veneant.
1015
Agorastocles
Mercator credo est.
Hanno
Assam.
Milphio
Arvinam quidem.
Hanno
Palu mirga detha.
Agorastocles
Milphio, quid nunc ait?
Milphio
Palas vendundas sibi ait et mergas datas,
ad messim credo, nisi quid tú aliud sapis.
ut hortum fodiat atque ut frumentum metat.
1020
Agorastocles
Quid istuc ad me?
Milphio
Certiorem te esse volt,
ne quid clam furtim se accepisse censeas.
Hanno
Mufonnim siccoratim.
Milphio
Hem, cave sis feceris
quod hic te órat.
Agorastocles
Quid ait aut quid orat? expedi.
Milphio
Sub cratim ut iubeas se supponi átque eo
1025
lapides imponi multos, ut sese neces.
Hanno
Gunebbal samem lyryla.
Agorastocles
Narra, quid est?
quid ait?
Milphio
Non hercle nunc quidem quicquam scio.
Hanno
At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar.
servom hercle te esse oportet et nequam et malum,
1030
hominem peregrinum atque advenam qui inrideas.
Milphio
At hercle te hominem et sycophantam et subdolum,
qui huc advenisti nos captatum, migdilix,
bisulci lingua quasi proserpens bestia.
Agorastocles
Maledicta hinc aufer, linguam compescas face.
1035
maledicere huic tu temperabis, si sapis.
meis cónsanguineis nolo te iniuste loqui.
Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens.
Hanno
O mi popularis, salve.
Agorastocles
Et tu edepol, quisquis es.
et si quid opus est, quaeso, dic atque impera
1040
popularitatis causa.
Hanno
Habeo gratiam.
verum ego hic hospitium hábeo: Antidamae filium
quaero (commostra si novisti) Agorastoclem.
sed ecquem ádulescentem tu hic novisti Agorastoclem?
Agorastocles
Siquidem Ántidamai quaeris ádoptaticium,
1045
ego sum ipsus quem tu quaeris.
Hanno
Hem, quid ego audio?
Agorastocles
Antidamae gnatum me esse.
Hanno
Sí itast, tesseram
conferre si vis hospitalem, eccam attuli.
Agorastocles
Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi.
Hanno
O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater
1050
patritus † ergo hospes Antidamas fuit.
haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.
Agorastocles
Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur.
nam haúd repudio hospitium neque Carthaginem,
unde súm oriundus.
1055
Hanno
Di dent tibi omnes quae velis.
quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini
gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem.
Agorastocles
Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos
emit, et is me sibi adoptavit filium.
Hanno
Demarcho item ipse fuit adoptaticius.
1060
sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi,
ecquid meministi tuom parentum nomina,
patris atque matris?
Agorastocles
Memini.
Hanno
Memoradum mihi,
si novi forte aut si sunt cognati mihi.
Agorastocles
Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater.
1065
Hanno
Patrem atque matrem viverent vellem tibi.
Agorastocles
An mortui sunt?
Hanno
Factum, quod aegre tuli. †
nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit;
pater tuos, is erat frater patruelis meus,
et is me heredem fecit, quom suom obiit diem,
1070
quo me privatum aégre patior mortuo.
sed sí ita est, ut tu sis Iahonis filius,
signum esse oportet in manu laeva tibi,
ludenti puero quod memordit simia.
ostende, inspiciam.
1075
Agorastocles
Em ostendo.
Hanno
Aperi. audi atque ades:
Agorastocles
Mi patrue, salve.
Hanno
Ét tu salve, Agorastocles.
iterum mihi gnatus videor, quom te repperi.
Milphio
Pol istám rem vobis bene evenisse gaudeo.
sed te moneri num nevis?
Hanno
Sane volo.
Milphio
Paterna oportet filio reddi bona.
1080
aequomst habere hunc bona quae possedit pater.
Hanno
Haud postulo aliter: restituentur omnia;
suam síbi rem salvam sistam, si illo advenerit.
Milphio
Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen.
Hanno
Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat.
1085
Milphio
Festivom facinus venit mi in mentem modo.
Hanno
Quid id est?
Milphio
Tua opus est opera.
Hanno
Dic mihi quid lubet:
profecto uteris, ut voles, operam meam.
quid est negoti?
Milphio
Potin tu fieri subdolus?
Hanno
Inimico possum, amico ínsipientia est.
1090
Milphio
Inimicus hercle est huius.
Hanno
Male faxim lubens.
Milphio
Amat ab lenone hic.
Hanno
Facere sapienter puto.
Milphio
Leno hic habitat vicinus.
Hanno
Male faxim lubens.
Milphio
Ei duae puellae sunt meretrices servolae
sorores: earum hic alteram efflictim perit,
1095
neque eam incestavit umquam.
Hanno
Acerba amatiost.
Milphio
Hunc leno ludificatur.
Hanno
Suom quaestum colit.
Milphio
Hic illi malam rem dare volt.
Hanno
Frugist, si id facit.
Milphio
Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo,
ut te allegemus, filias dicas tuas
1100
surruptasque esse parvolas Carthagine
manu líberali causa ámbas adseras,
quasi filiae tuae sint. iamne intellegis?
Hanno
Intellego hercle. nam mihi item gnatae duae
cum nutrice una sunt surruptae parvolae.
1105
Milphio
Lepide hercle adsimulas. iam in principio id mihi placet.
Hanno
Pol magis quam vellem.
Milphio
Eu hércle mortalem catum,
malum crudumque, estolidum et subdolum.
ut adflet, quo illud gestu faciat facilius.
me quoque dolis iam superat architectonem.
1110
Hanno
Sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi.
Milphio
Statura hau magna, corpore aquilost.
Hanno
Ipsa east.
Milphio
Specie venusta, óre atque oculis pernigris.
Hanno
Formam quidem hercle verbis depinxti probe.
Milphio
Vin eam videre?
1115
Hanno
Filias malo meas.
sed i átque evoca illam; sí eae meae sunt filiae,
si illarum est nutrix, me continuo noverit.
Milphio
Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat
foras Gíddeneni. est qui illam conventam esse volt.
Poenulus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.