Paegnivm
Pensúm meum, quod datumst, cónfeci. nunc dómum propero.
Sagaristio
Mane, etsí properas.
Paégnium, ausculta.
Paegnivm
Emere oportet, quem tibi oboediré velis.
Sagaristio
Asta.
Paegnivm
Exhibeas molestiam, ut opínor, si quid debeam,
qui nunc sic tamen es molestus.
275
Sagaristio
Scelerate, etiam respicis?
Paegnivm
Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum impune auferes.
Sagaristio
Vbi Tóxilus est tuus érus?
Paegnivm
Vbi illí libet, néque te consulit.
Sagaristio
Etiam
dicís ubi sit, venéfice?
Paegnivm
Néscio, inquam, ulmítriba tu.
Sagaristio
Male dícis maiorí.
280
Paegnivm
Prior proméritus perpetiáre.
servam operam, linguam liberam erus iussit med habere.
Sagaristio
Dicisne mi, ubi sit Toxilus?
Paegnivm
Dico ut perpetuo pereas.
Sagaristio
Caedere hodie tu restibus.
Paegnivm
Tua quidem, cucule, causa!
non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine.
Sagaristio
Video ego te: iam incubitatus es.
Paegnivm
Ita sum. quid id ad te
attinet?
at non sum, ita ut tu, gratiis.
285
Sagaristio
Confidens.
Paegnivm
Sum hercle vero.
nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras.
Sagaristio
Potin ut molestus ne sies?
Paegnivm
Quod dicis facere non quis.
Sagaristio
Abi in malam rem.
Paegnivm
At tu domum: nam ibi tibi parata praestost.
Sagaristio
Vadatur hic me.
Paegnivm
Vtinam vades desint, in carcere ut sis.
Sagaristio
Quid hoc?
290
Paegnivm
Quid est?
Sagaristio
Etiam, scelus, male loquere?
Paegnivm
Tandem ut liceat,
quom servos sis, servom tibi male dicere.
Sagaristio
Itane? specta
quid dedero.
Paegnivm
Nil, nam nil habes.
Sagaristio
Di deaeque me omnes perdant—
Paegnivm
Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas.
Sagaristio
Atque id fiat,
nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis.
Paegnivm
Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem alii.
295
Sagaristio
Qui te di deaeque—scis quid hinc porro dicturus fuerim,
ni linguae moderari queam. potin abeas?
Paegnivm
Abigis facile.
nam umbra mea iam intus vapulat.—
Sagaristio
Vt istúnc di deaeque perdant.
tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus.
hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem
300
quem convenire maxime cupiebam egreditur intus.
Persa. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.