Dordalvs
Probae hic argenti sunt sexaginta minae,
duobus nummis minus est.
Sagaristio
Quid ei nummi sciunt?
Dordalvs
Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum.
685
Sagaristio
Ne non sat esses leno, id metuebas miser,
impure, avare, ne crumillam amitteres?
Toxilvs
Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit.
Dordalvs
Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem:
nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere.
690
age, accipe hoc sis.
Sagaristio
Hunc in collum, nisi piget,
impone.
Dordalvs
Vero fiat.
Sagaristio
Numquid ceterum
me voltis?
Toxilvs
Quid tam properas?
Sagaristio
Ita negotiumst:
mandatae quae sunt, volo deferre epistulas;
geminum autem fratrem servire audivi hic meum,
695
eum ego ut requiram átque uti redimam volo.
Toxilvs
Atque edepol tu me commonuisti haú male.
videor vidisse hic forma persimilem tui,
eadém statura.
Sagaristio
Quippe qui frater siet.
Dordalvs
Quid est tibi nomen?
700
Toxilvs
quod ad te attinet.
Dordalvs
Quid attinet non scire?
Sagaristio
Ausculta ergo, ut scias:
Vaniloquidorus Virginesvendonides
Nugiepiloquides Argentumexterebronides
Tedigniloquides Nugides Palponides
Quodsemelarripides Numquameripides. em tibi.
705
Dordalvs
Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom.
Sagaristio
Ita sunt Persarum mores, longa nomina,
contortiplicata habemus. numquid ceterum
voltis?
Dordalvs
Vale.
Sagaristio
Et vos, nam animus iam in navist meus.
Toxilvs
Cras ires potius, hodie hic cenares.
710
Sagaristio
Vale.—
Persa. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.