Toxilvs
Paratum iam esse dicito, unde argentum sit futurum,
iubeto habere animum bonum, dic me illam amare multum;
ubi se adiuvat, ibi me adiuvat. quae dixi ut nuntiares,
satin ea tenes?
305
Sophoclidisca
Magis cálleo quam aprugnum callum callet.—
Toxilvs
Propera, abi domum.
Sagaristio
Nunc ego huic graphice facetus fiam.
subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose.
Toxilvs
Sed quís hic ansatus ambulat?
Sagaristio
Magnifice conscreabor.
Toxilvs
Sagaristio hic quidemst. quíd agitur, Sagaristio? ut valetur?
ecquid, quod mandavi tibi, †estne in te speculae?
310
Sagaristio
Adito.
videbitur. factum volo. venito. promoneto.
Toxilvs
Quid hoc híc in collo tibi tumet?
Sagaristio
Vomicast, pressare parce;
nam ubi quí mala tangit manu, dolores cooriuntur.
Toxilvs
Quando istaec innatast tibi?
Sagaristio
Hodie.
Toxilvs
Secari iubeas.
Sagaristio
Metuo, ne immaturam secem, ne exhibeat plus negoti.
315
Toxilvs
Inspicere morbum tuom lubet.
Sagaristio
Ah ah, abi atque cave sis
a cornu.
Toxilvs
Quid iam?
Sagaristio
Quia boves bini hic sunt in crumina.
Toxilvs
Emitte sodes, ne enices fame; sine ire pastum.
Sagaristio
Enim métuo, ut possim reicere in bubile, ne vagentur.
Toxilvs
Ego reiciam. habe animum bonum.
320
Sagaristio
Credetur, commodabo.
sequere hac sis. argentum hic inest, quod mecum dudum orasti.
Toxilvs
Quid tú ais?
Sagaristio
Dominus me bovis mercatum Eretriam misit.
nunc mi Eretria erit haec tua domus.
Toxilvs
Nimis tú facete loquere.
atque ego omne argentúm tibi hoc actutum incolume redigam;
nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi,
325
quo pacto ab lenone auferam hoc argentum,
Sagaristio
Tanto melior.
Toxilvs
Et mulier ut sit libera atque ipse ultro det argentum.
sed sequere me: ad eam rem usus est tua mihi opera.—
Sagaristio
Vtere ut vis.—
Persa. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.