Callidamates
Vbi somno sepelivi omnem atque édormivi crapulam,
Philolaches venisse
dixit mihi suom peregre huc patrem
quoque modo hominem ad
venientem servos ludificatus sit,
ait se metuere in conspe
ctum sui patris procedere.
1125
nunc ego de sodalitate solus sum orator datus,
qui a patre eius conciliarem pacem. átque eccum optime.
iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides,
peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face.
Theopropides
Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam.
1130
Callidamates
Quin venis?
Tranio
Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet.
Theopropides
Verbero, etiam inrides?
Tranio
Quian me pro te ire ad cenam autumo?
Theopropides
Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem.
Callidamates
Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum.
Tranio
Quid taces?
Callidamates
Sed tu, istuc quid confugisti in aram?
1135
Tranio
Inscitissimus
adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim:
nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.
Theopropides
Filium corrupisse aio te meum.
Tranio
Ausculta modo.
fateor potavisse, amicam liberasse absente te,
faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico.
1140
numquid aliud fecit nisi quod
faciunt summis gnati generibus?
Theopropides
Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus.
Callidamates
Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero.
Theopropides
Maxime, accipito hanc
tute ad te litem.
Tranio
Enim istic captio est.
fac ego ne metuam
ut tu meam timeas vicem.
1145
Theopropides
Iam minoris
omnia alia facio, prae quam quibus modis
me ludificatust.
Tranio
Bene hercle factum, et factum gaudeo:
sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido.
Theopropides
Quid ego nunc faciam?
Tranio
Si amicus Diphilo aut Philemoni es,
dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit:
1150
optumas frustrationes dederis in comoediis.
Callidamates
Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta.
Theopropides
Licet.
Callidamates
Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.
is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom
11541155
propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro,
stultitiae adulescentiaeque éius ignoscas: tuost;
scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.
quidquid fecit, una nobiscum fécit: nos deliquimus.
faenus, sortem sumptumque omnem, quí amica
empta est, omnia
1160
nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.
Theopropides
Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis
quam tu; neque
iam illi sum iratus neque quicquam suscenseo.
immo me praesente amato bibito, facito quod lubet:
si hoc pudet, fecisse sumptum, supplicí habeo satis.
1165
Callidamates
Dispudet.
Tranio
Post istam veniam quid me fiet nunciam?
Theopropides
Verberibus caedere multum pendens.
Tranio
Tamen etsi pudet?
Theopropides
Interimam hercle ego
te, si vivo.
Callidamates
Fac istam cunctam gratiam:
Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea.
Theopropides
Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius,
1170
quam ut non égo istum pro suis factis pessumis pessum premam.
Callidamates
Mitte quaeso.
Theopropides
Istumne
ut mittam? viden ut astat furcifer?
Callidamates
Tranio, quiesce, si sapis.
Theopropides
Tu quiesce hanc rem modo
petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero.
Tranio
Nihil opust profecto.
1175
Callidamates
Áge iam, sine te
hoc exorarier.
Theopropides
Nolo ores.
Callidamates
Quaeso hercle.
Theopropides
Nolo, inquam, ores.
Callidamates
Nequiquam nevis.
hanc modo noxiam unam, quaeso,
missam fac causa mea.
Tranio
Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam:
ibi utrúmque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe.
Callidamates
Sine te exorem.
1180
Theopropides
Age abi, abi impune. em huic habeto gratiam.
spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date.
Mostellaria. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.