Acrotelevtivm
Séquimini, simul círcumspicite, né quis adsit árbiter.
Milphidippa
Neminem pol video, nísi hunc quem volumus conventum.
Palaestrio
Et ego vos.
Milphidippa
Quid agis, noster architecte?
Palaestrio
Egone architectus? vah.
Milphidippa
Quid est?
Palaestrio
Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem.
1140
Acrotelevtivm
Heia vero.
Palaestrio
Nimis facete nimisque facunde malast.
ut lepide deruncinavit militem.
Milphidippa
At etiam parum.
Palaestrio
Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus;
vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem.
nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam,
1145
ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas.
Plevsicles
Eu, probe.
Palaestrio
Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri
omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.
Plevsicles
Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit.
Palaestrio
Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis,
1150
maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?
nunc haec res apud súmmum puteum geritur: si praesenserit
miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume
opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis,
mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex;
1155
quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio
oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis.
date modo operam.
Acrotelevtivm
Id nos ad te, si quid velles, venimus.
Palaestrio
Lepide facitis. nunc hanc tibi ego ímpero provinciam.
Acrotelevtivm
Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles.
1160
Palaestrio
Militem lepide, et facete
et laute ludificarier
volo.
Acrotelevtivm
Voluptatem mecastor mi imperas.
Palaestrio
Scin quem ad modum?
Acrotelevtivm
Nempe ut adsimulem me amore istius differri.
Palaestrio
Tenes.
Acrotelevtivm
Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio
abierim, cupiens istius nuptiarum.
1165
Palaestrio
Omne ordine.
nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas,
hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium:
ne ille mox vereatur intro íre in alienam domum.
Acrotelevtivm
Bene mones.
Palaestrio
Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul
ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam
1170
quasique eiús opulentitatem reverearis, et simul
formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem
conlaudato. satin praeceptumst?
Acrotelevtivm
Teneo. satinest, si tibi
meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas?
Palaestrio
Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito.
1175
quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico
facito uti venias ornatu húc ad nos nauclerico;
causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam,
palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust),
id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio,
1180
praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies;
atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.
Plevsicles
Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim?
Palaestrio
Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito,
11841185
ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito,
atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit.
nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare.
Plevsicles
Satis placet pictura. perge.
Palaestrio
Ille extemplo illam hortabitur
ut eat, ut properet, ne morae sit matri.
1190
Plevsicles
Multimodis sapis.
Palaestrio
Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.
ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias,
prorsum Athenas protinus abibo tecum.
Plevsicles
Atque ubi illo veneris,
triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam.
Palaestrio
Abi cito atque orna te.
1195
Plevsicles
Numquid aliud?
Palaestrio
Haec ut memineris.
Plevsicles
Abeo. —
Palaestrio
Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio
iam exiturum esse intus.
Acrotelevtivm
Celebre apud nos imperium tuomst. —
Palaestrio
Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris.
hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.
Miles Gloriosus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1896.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.