Dorippa
Miserior mulier me nec fiet, nec fuit,
700
tali viro quae nupserim. heu miserae mihi.
em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro,
em quoi decem talenta dotis detuli,
haec ut viderem, ut ferrem has contumelias.
Lysimachvs
Perii hercle, rure iam rediit uxor mea:
705
vidisse credo mulierem in aedibus.
sed quae loquatur exaudire hinc non queo.
accedam propius.
Dorippa
Vae miserae mi.
Lysimachvs
Immo mihi.
Dorippa
Disperii.
Lysimachvs
Equidem hercle oppido perii miser.
vidit. ut te omnes, Demipho, di perduint.
710
Dorippa
Pol hoc est, ire quod rus meus vir noluit.
Lysimachvs
Quid nunc ego faciam nisi uti ádeam atque adloquar?
iubet salvere suos vir uxorem suam.
urbani fiunt rustici?
Dorippa
Pudicius
faciunt, quam ílli qui non fiunt rustici.
715
Lysimachvs
Num quid delinquont rustici?
Dorippa
Ecastor minus
quam urbani, et multo minus mali quaerunt sibi.
Lysimachvs
Quid autem urbani deliquerunt? dic mihi,
cupio hercle scire.
Dorippa
Sed tu me temptas sciens.
quoia illa mulier intust?
Lysimachvs
Vidistine eam?
Dorippa
Vidi.
720
Lysimachvs
Quoia ea sit rogitas?
Dorippa
Resciscam tamen.
Lysimachvs
Vin dicam quoiast? illa—illa edepol—vae mihi,
nescio quid dicam.
Dorippa
Haeres.
Lysimachvs
Haud vidi magis.
Dorippa
Quin dicis?
Lysimachvs
Quin si liceat—
Dorippa
Dictum oportuit.
Lysimachvs
Non possum, ita instas; urges quasi pro noxio.
725
Dorippa
Scio,
innóxiu's
innoxius es.
Lysimachvs
Audacter quam vis dicito.
Dorippa
Dic igitur.
Lysimachvs
Dicam.
Dorippa
At qui dicundum est tamen.
Lysimachvs
Illast—etiam vis nomen dicam?
Dorippa
Nihil agis,
manufesto teneo in noxia.
Lysimachvs
Qua noxia?
ista quidem illa est.
730
Dorippa
Quae illa est?
Lysimachvs
Illa—
Dorippa
†Iohia
Lysimachvs
Iam—si nihil usus esset, iam non dicerem.
Dorippa
Non tu scis quae sit illa?
732735
Lysimachvs
Immo iam scio:
de istac sum iudex captus.
Dorippa
Iudex? iam scio:
nunc tu in consilium istam advocavisti tibi.
Lysimachvs
Immo sic: séquestro mihi datast.
Dorippa
Intellego.
Lysimachvs
Nihil hercle istius quicquam est.
Dorippa
Numero purigas.
Lysimachvs
Nimium negoti repperi. enim vero haereo.
740
Mercator. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.