Dorippa
Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius,
rus non iturum, feci ego ingenium meum,
reveni, ut illum persequar qui me fugit.
sed anum non video consequi nostram Syram.
670
atque eccam incedit tandem. quin is ocius?
Syra
nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero.
Dorippa
Quid oneris?
Syra
Annos octoginta et quattuor;
et eodem accedit servitus, sudor, sitis:
simul haec quae porto deprimunt.
675
Dorippa
Aliquid cedo
qui hánc vicini nostri áram augeam.
da sane hanc virgam lauri. abi tu intro.
Syra
Eo.—
Dorippa
Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius,
salutem et sanitatem nostrae familiae,
meoque ut parcas gnato pace propitius.
680
Syra
Disperii, perii misera, vae miserae mihi.
Dorippa
Satin tu sana es, obsecro? quid eiulas?
Syra
Dorippa, mea Dorippa.
Dorippa
Quid clamas, obsecro?
Syra
Nescio quaest mulier intus hic in aedibus.
Dorippa
Quid, mulier?
685
Syra
Mulier meretrix.
Dorippa
Veron serio?
Syra
Nimium scis sapere, ruri quae non manseris.
quamvis insipiens poterat persentiscere
illam esse amicam tui viri bellissumi.
Dorippa
Credo mecastor.
Syra
Ei hac mecum, ut videas semul
tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea.—
690
Dorippa
Ecastor vero istuc eo quantum potest.—
Mercator. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.