Lysimachvs
Adducam ego illum iam ad te, si convenero.
Demipho
Me dicit.
Lysimachvs
Quid ais, Demipho?
Demipho
Est mulier domi?
Lysimachvs
Quid censes?
Demipho
Quid si visam?
Lysimachvs
Quid properas?
mane.
Demipho
Quid faciam?
565
Lysimachvs
Quod opust facto facito ut cogites.
Demipho
Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo,
ut illo íntro eam.
Lysimachvs
Itane vero, vervex? intro eas?
Demipho
Quid aliud faciam?
Lysimachvs
Prius hoc ausculta, atque ades:
prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo.
nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles,
570
confabulari atque osculari.
Demipho
Tu quidem
meum animum gestas: scis quid acturus siem.
Lysimachvs
Pervorse facies.
Demipho
Quodne ames—
Lysimachvs
Tanto minus.
ieiunitatis plenus, anima foetida,
senex hircosus tu osculere mulierem?
575
utíne adveniens vomitum excutias mulieri?
scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi.
Demipho
Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom
aliquem arripiamus, prandium qui percoquat
apud te hic usque ad vesperum.
580
Lysimachvs
Em istuc censeo.
nunc tu sapienter loquere atque amatorie.
Demipho
Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium
curamus, pulchre ut simus?
Lysimachvs
Equidem te sequor.
atque hercle invenies tu locum illi, si sapis:
nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit.
585
metuo ego uxórem, cras si rure redierit
ne illam hic offendat.
Demipho
Res parata est, sequere me.—
Mercator. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.