Demipho
Tandem impetravi ut egomet me corrumperem:
emptast amica clam uxorem et clam filium.
545
certumst, antiqua recolam et servibo mihi.
decurso spatio breve quod vitae relicuomst
voluptáte, vino et amore delectavero.
nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius.
adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer,
550
rei tuae quaerundae convenit operam dare;
demum igitur quom sis iam senex, tum in otium
te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst
quod vivis. hoc ut dico, factis persequar.
interea tamen huc intro ad me invisam domum:
555
uxor me exspectat iam dudum esuriens domi;
iam iurgio enicabit, si intro rediero.
verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen,
sed hunc vicinum prius conveniam quam domum
redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo,
560
ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras.
Mercator. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.