Erotivm
Quis hic me quaerit?
675
Menaechmvs
Sibi inimicus magis quam aétati tuae.
Erotivm
Mi Menaechme, cur ante aedis astas? sequere intro.
Menaechmvs
Mane.
scin quid est quod ego ad te venio?
Erotivm
Scio, ut tibi ex me sit volup.
Menaechmvs
Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi,
mihi eam redde. uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine.
ego tibi redimam bis tanto pluris pallam, quam voles.
680
Erotivm
Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem út ferres, paulo prius,
et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom.
Menaechmvs
Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies.
nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum,
nunc redeo, nunc te postillac video.
685
Erotivm
Video quam rem agis.
quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam.
Menaechmvs
Neque edepol te defrudandi causa posco (quin tibi
dico uxorem rescivisse)—
Erotivm
Nec te ultro oravi ut dares:
tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi;
eandem nunc reposcis: patiar. tibi habe, aufer, utere
690
vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite.
tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis;
quando tu me bene merentem tibi habes despicatui,
nisi feres argentum, frustra me ductare non potes.
aliam posthac invenito quám habeas frustratui.—
695
Menaechmvs
Nimis iracunde hercle tandem. heús tu, tibi dico, mane,
redi. etiamne astas? etiam audes mea revorti gratia?
abiit intro, occlusit aedis. nunc ego sum exclusissimus:
neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur.
ibo et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant.—
700
Menaechmi. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.