Menaechmvs
Voluptas nullast navitis, Messenio,
maior meo animo, quam quom ex alto procul
terram conspiciunt.
Messenio
Maior, non dicam dolo,
quam si adveniens terram videas quae fuerit tua.
sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus?
230
an quasi mare omnis circumimus insulas?
Menaechmvs
Fratrem quaesitum geminum germanum meum.
Messenio
Nam quid modi futurum est illum quaerere?
hic annus sextust postquam ei reí operam damus.
Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios,
235
mare superum omne Graeciamque exoticam
orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare,
sumus círcumvecti. sí acum, credo, quaereres,
acum invenisses, si appareret, iam diu.
hominem inter vivos quaeritamus mortuom;
240
nam invenissemus iam diu, si viveret.
Menaechmvs
Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi,
qui sese dicat scire eum esse emortuom:
operam praeterea numquam sumam quaerere.
verum aliter vivos numquam desistam exsequi.
245
ego illúm scio quam cordi sit carus meo.
Messenio
In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum
redimus, nisi si historiam scripturi sumus?
Menaechmvs
Dictum facessas, datum edis, caveas malo.
molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo.
250
Messenio
Em
illoc enim vérbo esse me servom scio.
non potuit paucis plura plane proloqui.
verum tamen néqueo contineri quin loquar.
audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium,
viaticati hercle admodum aestive sumus.
255
ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris,
ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.
nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis
voluptárii atque potatores maxumi;
tum sycophantae et palpatores plurumi
260
in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres
nusquam perhibentur blandiores gentium.
propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst,
quia nemo ferme huc sine damno devortitur.
Menaechmvs
Ego istúc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium.
265
Messenio
Quid eo vis?
Menaechmvs
Iam aps te metuo de verbis tuis.
Messenio
Quid metuis?
Menaechmvs
Ne mihi damnum in Epidamno duis.
tu magnus amator mulierum es, Messenio,
ego autem homo iracundus, animi perditi;
id utrumque, argentum quando habebo, cavero,
270
ne tu delinquas neve ego irascar tibi.
Messenio
Cape atque serva. me lubente feceris.
Menaechmi. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.