Menaechmvs
Nimis stúlte dudum feci, quom marsuppium
Messenioni cum argento concredidi.
immersit aliquo sese, credo, in ganeum.
Matrona
Provisam quam mox vir meus redeat domum.
sed eccum video. salva sum, pallam refert.
705
Menaechmvs
Demiror ubi nunc ambulet Messenio.
Matrona
Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret.
non te pudet prodire in conspectum meum,
flagitium hominis, cum istoc ornatu?
Menaechmvs
Quid est?
quae te res agitat, mulier?
710
Matrona
Etiamne, impudens,
muttire verbum unum audes aut mecum loqui?
Menaechmvs
Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam?
Matrona
Rogas me?
o hominis impudentem audaciam!
Menaechmvs
Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem
Graii esse praedicabant?
715
Matrona
Non equidem scio.
Menaechmvs
Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis:
omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat.
itaque adeo iure coepta appellari est canes.
Matrona
Non ego istaec
tua flagitia possum perpeti.
nam med aetatem viduam ésse mavelim,
720
quam istaec flagitia tua pati quae tu facis.
Menaechmvs
Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti
an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est,
peregrino ut advenienti narrent fabulas?
Matrona
Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac,
725
quin vidua vivam quam tuos móres perferam.
Menaechmvs
Mea quidem hercle causa vidua vivito,
vel usque dum regnum optinebit Iuppiter.
Matrona
At mihi negabas dudum surrupuisse te,
nunc eandem ante oculos attines: non te pudet?
730
Menaechmvs
Eu hercle, mulier, multum et audax et mala es.
tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi
dedit alia mulier ut concinnandam darem?
Matrona
Ne istuc mecastor—iam patrem accersam meum
atque ei narrabo tua flagitia quae facis.
735
ei, † Deceo, quaere meum patrem, tecum simul
ut veniat ad me: ita rem esse dicito.
iam ego aperiam istaec tua flagitia.
Menaechmvs
Sanan es?
quae mea flagitia?
Matrona
Pallam atque aurum meum
domo suppilas tuae uxori et tuae
740
degeris amicae. satin haec recte fabulor?
Menaechmvs
Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam,
tuam qui possim perpeti petulantiam.
quem tú hominem
esse me arbitrere, nescio;
ego te simitu novi cum Porthaone.
745
Matrona
Si me derides, at pol illum non potes,
patrem meum, qui huc advenit. quin respicis?
novistin tu illum?
Menaechmvs
Novi cum Calcha simul:
eodém die illum vidi quo te ante hunc diem.
Matrona
Negas novisse me? negas patrem meum?
750
Menaechmvs
Idem hercle dicam, sí avom vis adducere.
Matrona
Ecastor pariter hoc atque alias res soles.
Menaechmi. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.