Epidicvs
nullum esse opinor ego agrum in agro Attico
aeque feracem quám hic est noster Periphanes:
quin ex occluso atque obsignato armario
decutio argenti tantum quantum mihi lubet.
quod pol ego metuo si senex resciverit,
310
ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant.
sed me una turbat res ratioque, Apoecidi
quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam.
atque id quoque habeo: mane me iussit senex
conducere aliquam fidicinam sibi huc domum,
315
quae, dum rem dinam faceret, cantaret sibi;
ea conducetur atque ei praemonstrabitur
quo pacto fiat subdola adversus senem.
ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene.—
Epidicus. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.